Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 59 n° 283
Numéro4297
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date12/05/1087(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche94 mm
Largeur en bas286 mm
AuteurCentule Ier, comte de BIGORRE, et Béatrice son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in episcopatu Tarbensi, in comitatu Bigorritano, a monastica religione jam pene lapsum, omnipotenti Deo et beate Marie virgini et sancto Victori Massiliensi martiri, et abbati Ricardo et successoribus ejus, monachis quoque Massiliensibus presentibus et fu-
l.3-turis, donamus, concedimus atque relinquimus in perpetuum habendum, tali tenore, ut abbates Massilienses abbatem in predicto monasterio constituant benedicendum secundum regulam sancti Benedicti et consuetudinem monasterii Massiliensis, et monachos male
l.4 viventes et inobendientes inde auferant, et alios mittant qui monasterium ordinent secundum consuetudines monasterii Massiliensis. Quod si abbas Sancti Severi contra regulam sancti Benedicti et consuetudines Massiliensis monasterii vixerit,
l.5 et comes et episcopus hoc tercio abbati Massiliensi per fideles et certos nuncios notificaverint, et securitatem et potestatem corrigendi illum in tota terra sua dederint, et abbatem ad obediendum constrinxerit et ipse
l.6 neglexerit, habeat potestatem comes et episcopus Bigorritanus corrigendi abbatem, secundum regulam sancti Benedicti. Donamus ergo ab integro Massiliensi monasterio et ibi Deo servientibus quicquid
l.7 in predicto monasterio Bigorritanenses comites actenus habuerunt vel visi sunt habere, preter eam legem quam de clamationibus et sedicionibus secularium hominum in monasterio Sancti Licerii et in aliis
l.8 Bigorre monasteriis habet, salva tamen actoritate Tarbensis ecclesie. Jussu ergo et consilio Dodonis, Tarbensis episcopi, facta est hec carta,
l.9 anno ab incarnato Dei filio millesimo octuagesimo VIIo, IIII idus mai. Et ut hoc donum firmum et stabile in perpetuum maneat, ego comes Centullus,
l.10 sine cartam manu mea firmo, et uxori meae Beatrici et principibus meis firmare precipio.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 487-488, n° 484.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4297 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4297»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4297/. Date de mise à jour : 29/03/12.