Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 57 n° 271

<< < / > >>

Numéro4287

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date18/04/1081(fiabilité :étude diplomatique)

LieuRome(lat :Rom?)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche640   mm

Largeur en bas380   mm

AuteurPape Grégoire VII

BénéficiaireRichard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Bulle de Grégoire VII par laquelle il charge Richard, cardinal et abbé de Saint-Victor de Marseille, de restaurer les abbayes de Montmajour et Notre-Dame de la Grasse.

Fac-similé

Texte

l.1 GREGORIUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, dilecto in Christo filio RICARDO, sanctae Romanae ecclesiae cardinali sacerdoti atque abbati Massiliensi,
l.2 suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Licet apostolici nos apicis cura pro cunctis generaliter ecclesiis vigilare ac pro omnium statu vel reparatione sollicitos esse commoneat,
l.3 illis tamen precipue locis nostram curam specialius exhibendam perpendimus, quae sub Romanae tutela sedis constituta scimus status sui confirmationem augmentum vel restitutionem
l.4 ab hac potissimum ȩcclesia, cujus juris sunt, expectare. Quia ergo quaedam monasteria, alterum in Provincia, videlicet Sancti Petri quod dicitur ad Montem Majorem et alterum
l.5 in Carcasensi episcopatu Sanctae Mariae de Crassa, quae ad hujus sedis defensionem pertinere propriique juris ejus esse noscuntur, jam dudum secularium monachorum culpa
l.6 a religionis tramite deviasse intelleximus, ea reformare ad lapsi decoris spec[imen] valde esse necessarium duximus. Scitis enim, decentius atque convenientius esse
l.7 decernitur destructa restituere et ad gradum suum collapsa reducere, quam in dilatandis vel noviter ȩdificandis operam dare. Quapropter ad predictorum locorum restau-
l.8-rationem religionis tuae prudentiam perutilem arbitrantes, licet tu quorundam proborum virorum precibus adortatus absque licentia nostra de eorum cura te nolueris intromittere,
l.9 nos tamen censuimus per tuam successorumque tuorum sollertiam fratribus in eisdem cenobiis deinceps mansuris perpetuam regularis vitae circumspectionem providere. Proinde circa prefata
l.10 monasteria sollicitudinis nostrae vicem dilectioni vestre committentes volumus atque precipimus, ut in eis quae amputanda sunt amputetis quaeque corrigenda
l.11 corrigatis, et quae illis de disciplinae tenore defuerint, vestra vigilantia et labore conferantur. Preterea quotiens eorum rectores obierint, vestri sit studii alios cum
l.12 consensu probabiliorum fratrum de eadem congregatione, si fieri potest, sin autem, aliundem secundum Deum et regulam sancti Benedicti abbates eligere ibique substituere,
l.13 quos ab illo episcopo, in cujus diocesi fuerint, si ab hac sede excommunicatus vel simoniacae hereseos infamia notatus non erit, ordinandos decrevimus; si vero alterum
l.14 horum obstiterit, abbas a Romano pontifice sui consecrationem expetat aut ad quemcumque episcopum ille preceperit pergere pro sui ordinatione licentiam habeat. Cujus
l.15 nichilominus abbatis mores et vitam sicut et subditorum suorum discutere excessusque corrigere vestrae potissimum providentiae attinebit. Quod si forte in aliquod crimen
l.16 depositione dignum fuerit lapsus, vestrum erit ad apostolicam audiendiam deferre, quatinus aut hic dampnationis suae sententiam per Romanum pontificem excipiat
l.17 aut per apostolicum legatum ad id peragendum serio missum dignum suis meritis judicium subeat. Statuimus etiam, ut quicquid ad eadem monasteria pertinere cognoscitur,
l.18 si ab aliquibus inrationabiliter detinetur, ex hac nostra auctoritate repetendi exigendique atque vendicandi habeatis per omnia Deo juvante licentiam, quia dignum est,
l.19 ut quorum curam geritis, rebus nullo modo defraudemini. Prefato igitur modo nostrae providentiae ac dispositionis vicissitudinem circa sepedicta monasteria tibi
l.20 tuisque successoribus ut prelibavimus, regulariter promovendis conced[entes, interdicimus ut] nullus successorum nostrorum vel archiepiscoporum aut episcoporum et nemo clericalis seu laicalis
l.21 ordinis audeat hanc potestatem presentis decreti au[ctoritate firmatam] vobis auferre vel pertur[bare]. Sed ea, sicut prefixum est, in vestra salubri ordinatione ac
l.22 dispositione in perpetuum inconvulsa permaneant.
l.23 [rota].
l.24 Datum Romȩ XIIII kalendas maii, per manus Petri sancte Romane ecclesie presbiteri cardinal[is ac bibliothecarii,
l.24 anno VIII pontificatus domini VII GREGORI papae, indictione III].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5211.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 214, n° 842.

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 175-177, n° 122.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4287 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4287»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4287/. Date de mise à jour : 29/03/12.