Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 56 n° 269
Numéro4284
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date18/04/1081(fiabilité :étude diplomatique)
LieuRome(lat :Rom?)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche320 mm
Largeur en bas177 mm
AuteurPape Grégoire VII
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sanctȩ Romanȩ ecclesiae cardinali presbitero et cenobii Massiliensis abbati, ejusque successoribus legitime promovendis, in
l.3 perpetuum. Potestatem ligandi atque solvendi in celis et in terra beato Petro ejusque successoribus, auctore Domino, principaliter
l.4 traditam illis ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est idem Dominus alloquutus: Quȩcumque ligaveris super terram erunt ligata
l.5 et in cȩlis, et quȩcumque solveris super terram erunt soluta et in cȩlis. Ipsi quoque et proprie firmitas et alienȩ fidei confirmacio ab eodem
l.6 Domino a[uctore presta]tur, cum ad eum dicitur: R[ogavi pro t]e ne deficiat fides tua, et tu aliquando con[versus confirma fratres] tuos.
l.7 Oport[et ergo nos, qui, licet] indigni, P[etri r]esidemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni ecc[lesia, prout ipse et scire et posse] dederit,
l.8 sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat et oculi nostri videant equitatem. Ceterum, cum universis sanctȩ
l.9 ecclesiȩ filiis ex apostolicȩ sedis auctoritate ac benivolentia debitores exsistamus, venerabilibus tamen locis atque personis quȩ
l.10 speciali atque familiari devotione R[omane] adherent ecclesie, quȩque excellentiori religionis gloriȩ eminent, propensiori nos convenit
l.11 karitatis studio imminere. Pro amore igitur beatȩ et gloriosȩ semperque virginis Dei genitricis Mariȩ ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum
l.12 honore vestrum est cenobium edificatum, beati quoque Victoris martiris, cujus corpus in eo requiescere creditur, tibi, frater dilectissime R[icarde], tuisque suc-
l.13-cessoribus regulariter substituendis, hujusmodi privilegia per presentem decreti nostri paginam firmamus, constituentes ut quȩque hactenus
l.14 cenobium vestrum legitime canoniceque possedit, quȩque in crastinum eodem tenore adquirere potuerit, integra tibi et illibata tuisque successo-
l.15-ribus maneant, eorum usibus pro quorum sustentacione et gubernacione concessa sunt omnimodis profutura. Concedimus eciam tibi tuisque successoribus
l.16 in episcopatu Nemausensi ecclesiam Sancti Petri de Mairoisso cum omnibus [sibi] pertinentibus, quam Petrus, Nemausensis episcopus, in presentia
l.17 plurimorum episcoporum ac Romanȩ ecclesiȩ cardinalium, in ma[nu nostra tibi et] monasterio Massiliensi tradidit. Confirmamus
l.18 etenim tibi ecclesias quas in prefato episcopatu habes, videlicet [cellam que vo]catur Airas et cellam de Vigano et cellam de Saumanna,
l.19 cum omnibus sibi pertinentibus. Si quis autem archiepiscopus, episcopus, [rex, princeps], dux, marchio, comes, vicecomes, vel persona
l.20 quelibet clericalis aut laicalis, nostrum hoc privilegium temera[re vel res vestri ce]nobii temere invadere aud minuere vel
l.21 suis usibus applicare presumpserit secundo terciove commonitus, si non congrue satisfecerit, a corpore sanctȩ ecclesiȩ cum aucto-
l.22-ritate potestatis apostolicȩ segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen.
l.23 [rota].
l.24 Datum Romȩ, XIIII kalendas mai, per manus Petri, sancte Romanȩ ecclesiȩ presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno VIII pontificatus domni Grego-
l.25-rii papȩ VII, indictione III.
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5215.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 252-254, n° 859.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4284 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4284»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4284/. Date de mise à jour : 29/03/12.