Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 54 n° 258

<< < / > >>

Numéro4276

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1078(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche188   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurE., moine  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

BénéficiaireBernard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Lettre de E. religieux de Saint-Victor de Marseille à l'abbé Bernard retenu loin d'eux par les affaires de sa légation, annonçant la mort de Jean de Toulouse, moine de l'abbaye et de deux autres religieux, et lui demandant le retour de ceux qu'il avait envoyés dans d'autres monastères.

Fac-similé

Texte

l.1 Desiderantissimo domino et patri B[ernardo] frater E. et Massiliensis conventus, fidelium orationum munus, dum autem parte juxta condictum, optatum prestolamur videre nuncium diu distulimus vobis mittere nostrum. Longius autem
l.2 noluimus expectare quia licet vestri legationem mergentes prepediant cure, non tamen impari desiderio vos que erga nos agantur, qua nos vestrum esse credimus posse cupere. Noveritis ergo karissimum nostrum fratrem domnum
l.3 Johannem Tolosanum immutabili jurȩ suȩ addita ultima felici confessione, migrasse a corpore, per VIII namque dies quibus illa qua frequenter decumbebat capitis egrotavit molestia, visitantes se fratres de regulari ordine, deservanda dis-
l.4-ciplina, de pia sollicitudine, de majorum institutis custodiendis, ammonere non destitit. Prior autem et alteri fratri seorsum confessus, cum omnia indumenta que regulariter habere licet, paucis quibus vestiebatur retentis, eis
l.5 reddidisset, nec cultellum passus est lectulo suo suspendi. De inc sicut petierat Deo sacro perunctus, data pace omnibus fratribus, priusquam dominicam eucharistiam sumeret, confessus est omnia Dei propriique abbatis precepta transgressum esse
l.6 seque inobedientem et prevaricatorem et superbium existere. Verumtamen dominicam piissimi Domini qui peccatores venit in hunc mundum salvos facere nunquam desperare, sed in illo totam spem venie habere, seque ad hac fidei firmitate numquam
l.7 recedere. Tunc nostri omnium generali intercessione absolutus, sancta est comunione munitus, abhinc nocte altera quȩ vigiliarum festi sancti archangeli MICAELIS habebatur, priusquam ad nocturnale surgeremus officium, excitati ad repentinum
l.8 tabule sonitum accussimus ad illum quem in cilicio positum, cinere undique aspersum, in supremo spiritu invenimus constitutum. Nobisque flentibus et psallentibus ejusque animam Domino commendantibus prius paululum defunctus ad ecclesiam perlatus est,
l.9 cujus spiritum per gratiam Dei a beato Michaele susceptum, et in Abrahe patriarche gremio non diffidimus collocatum. Duorum quoque aliorum fratrum, vobis innotescere voluimus decessus illius scilicet egri quem apud sanctum Petrum paradisi prius
l.10 paternam consolationem solitus eratis de osculari, et Willelmi de petris geminis quo prior XI kalendas septembris, alter VI idus septembris obiit. De karissimo autem fratre nostro B[ernardo] non est nobis necesse quiquam dicere de quo ante vos quam nos contigit nosse,
l.11 sed cum spem vitȩ futurȩ habentes apostoli precepto de dormientibus in Domino prohibeamur contristari, vosque sciam sicut in vobis commissorum laudabili vita, ita immo magis bono fine, finique connexa salubri confessione letari, nequaquam
l.12 tamen, sine nimio cordis dolore possumus agi, vosque eodem paternis visceribus credimus propulsari, quoniam dum istos necesse est Domino vocante decedere, alios ad exteriora curanda vestro jussu discedere, fiunt numero pauci qui
l.13 custodie finem sciant invigilare, conventui gaudeant sedulo interesse, ordinem moresque nostros diligendo observare, et neglegentes pro ut oportet noverint increpando corrigere. Accedit meroris ad augmentum, neglegta
l.14 numerositus possessionum, a me fratre E. lustraturum, quȩ depereunt indigentia procuratorum. Unde paternitatem [...] obnixe deprecamur qua solitus estis justis nostris petitionibus semper accommodare aurem, et vobis subditi conventus ac si prelati pertimescere
l.15 motum, ut de onestioribus, personis in ordine voluntariis nobis domi forisque necessariis, quas per monasteria et loca que per agraturus estis reperentis ipsius karitatis gratia qua illic eas dispersistis, tot iterum ad nos reducatis, ut
l.16 et ordo sicut antiqu[...] legitime teneatur in claustris, et rerum cura Deo annuente diligenter disponant foris, quas licet melius nobis non ignoremus vos nosse ac propendere aliquas tamen sategimus vobis nominatim exprimere
l.17 quos huc vellemus adesse : Berengarium videlicet Menerbensem, Pontiumque Godini et Almeradum, ac Raimundum Arnalli qui valde nostrum desiderat videre conventum, necnon Ber. Amelii, cum aliis quos huic necessi-
l.18-tate utiles judicaveritis. Petimus ergo et si custos in vineis posit[i] estis, tamen principaliter vobis designate non intermittatis custodiam vineȩ, tempus dispergendi lapides, et tempus congregandi, recurrant pia membra ad caput, ne ipso langues-
l.19-cente omnia invalide fiant. Vestrum esse in litteris et relatu firmo, nobis si placet mandate. Paternitatem vestram Dominus incolumem custodiat, dulcissime pater AMEN.

Notes

Date : Légation de l'abbé Bernard en Espagne et en Souabe.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4276 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4276»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4276/. Date de mise à jour : 29/03/12.