Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 46 n° 220
Numéro4245
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1067(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche266 mm
Largeur en bas347 mm
AuteurChevalier Pons Galdemarus, Major son épouse et alii
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 misericordiam, alio proprio nomine largicionem elemosinarum appellatam, constat esse procul dubio d[i]vini muneris commercium atque
l.3 tocius virtutis singulare privilegium. Cujus exequutores atque imitatores tanto anotantur gloriosiores quanto me-
l.4-rentur beari ab orthodoxorum patrum preconiis, immo etiam dominicis verbis: Beati, inquid Dominus, misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur
l.5 et Spiritus Sanctus, per Psalmistam: Dispersit, dedit pauperibus, justicia ejus manet in secula, et ipse feliciter floret in gloria. Et alibi Dominus, per prophetam:
l.6 Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis. Igitur, cum elemosina que fit ex propriis peccuniis et quod maximum est ex terrenis prediis,
l.7 Deo et sanctorum martirum ecclesiss sit tam precipuum auxilium contra peccatorum cumulum, ut etiam suplere valeat totum quod deest homini aliarum
l.8 virtutum ad proprium meritum, nonnulli aderentes et fidem accomodantes huic testimonio veritatis, certatim donant Deo et sanctis ecclesiis
l.9 de suis terrenis et temporalibus bonis, ut mereantur perfrui ȩternis et celestibus gaudiis. De quorum numero extat quidam miles, nomine Pontius
l.10 Galdemarus, tali compunctus promissione, et mater mea Constantia, et uxor mea Major, et Pontius Imperator et mulier sua, et Isnardus
l.11 et Galdemarus et mater illorum, omnes isti compuncti tali promissione, ut possint in eternum cum Christo regnare, pariter unanimes uno consilio
l.12 dederunt ecclesiam sancti Petri, cum parroquia et cum decimis et primiciis et cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent, domino Deo et sancto Victori martyris
l.13 Massiliensis, et sancti Romani martyris, ad proprium alodem, ut ab odierno die et deincebs habeant et possideant monachi sancti Victoris, et quicquid
l.14 facere voluerint faciant. Et ipsa ecclesia est fundata in castrum qui vocatur Rochaka, in valle [Sancti Romani].
l.15 Sane si quis nos aut ulla persona, venerit ad irrumpendum, componat in vinculo auri optimi libras XX. Insuper hec donatio
l.16 omnium hominum supradictorum firma et inconvulsa permaneat in secula seculorum. Signum Poncii Galdemaari et mater ejus et uxor ejus,
l.17 et Poncii Imperatoris, et Isnardi et Galdemari et mater eorum Altrude, qui hanc cartam fieri voluerunt et manibus propriis firmaverunt
l.18 et firmare fecerunt. Nomina autem supradictorum donatorum, qui hanc donacionem fecerunt et firmaverunt, hec sunt:
l.19 Poncius Galdemarus et mater ejus et uxor ejus, et Borrianus et Poncius Imperator et Isnardus et Galdemarus et mater eorum,
l.20 et Galterius de Sex Virgas et Amalvinus et Faraldus et Galdemarus. Rursus nomina orum hominum, quibus Poncius Galde-
l.21-marus et consobrini sui fecerunt firmare hanc cartam, hec sunt: Borrianus firmat. Faraldus firmat. Galterius de Sex Virgas firmat.
l.22 Amalvinus firmat. Galdemarus presbiter firmat. Michahel firmat. Facta carta hujus donacionis anno dominice incarnacionis
l.23 millesimo LXVII.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 447-448, n° 442.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4245 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4245»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4245/. Date de mise à jour : 29/03/12.