Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 46 n° 218

<< < / > >>

Numéro4243

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date14/03/1067(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche315   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurPierre, Adélaïde son épouse, vicomte  de  MINERVE, et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Pierre, vicomte de Minerve, Adélaïde son épouse, ses fils et ses frères, donnent à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Bernard l'église Notre-Dame du Serre et diverses propriétés.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini, ego Petrus vicecomes de Minerba, et Reimundus, et Poncius, et Adalaiz vicecomitissa et filii mei Berengarius, et Poncius, scientes quoniam elemosina a morte liberat animam, et quia sicut scriptum est redemptio viri propriȩ divinȩ
l.2 propter remedium animarum nostrarum et parentum et propinquorum nostrorum donatores sumus domino Deo et altario sancte Marie, sanctique Victoris martiris, quod est fundatum in monasterio Massiliensi et abbati Bernardo et successoribus ejus
l.3 et monachis presentibus et futuris Deo in eodem monasterio servientibus ȩcclesiam quandam in honore sancte Marie constructam, quam vocant de Serra, que in terminio est sancti Marcelli cum omne quod nos ibi dedimus et fevales nostri et cum
l.4 omne quod ibi juste adquisierint monachi qui ibi manserint. Et hoc donamus totum et ab integrum sine ulla resservatione ad proprium alodium.
l.5 Ego ȩtiam Petrus vicecomes et frater meus Reimundus donamus fratri nostro Pontio omnem alodem nostrum quod abemus vel abere debemus in villa Honoriacho et in terminio ejus excepto ipsos fevales qui erant
l.6 ibi ad diem quo hȩc carta scripta fuit, in mansis et in ortis, et in terris et in vineis, totum et ab integrum sine ulla resservatione. Et in terminio de villa Olonzago donamus ei medietatem de ipsa terra de
l.7 Pujol, cum suis afrontationibus; ut ipse frater noster Poncius donet hȩc omnia superius scripta pro anima sua et pro animabus nostris et pro animabus parentum suorum ad domum Sancti Victoris, et ad abitatores ejus.
l.8 Quod si nos donatores aut aliquis ho[mo vel fe]mina contra hanc donationem venerit, et eam anudare temptaverit, non hoc valeat facere, set componamus aut componat omnia ista in duplo.
l.9 Et in antea haec donatio firma perma[neat om]ni tempore. Abbates ȩtiam et monachi monasterii Sancti Victoris nequaquam possint disrumpere neque alienare a comunitate prescripti monasterii
l.10 Sancti Victoris. Quod si fecerint nos donatores aut posteritas nostra abeamus licentiam recuperandi et restituendi in comunitate monasterii Sancti Victoris. Facta carta donationis istius
l.11 II idus Marcii anno millesimo LXVII ab incarnatione Domini, regnante Domino nostro Jhesu Christo, et Philippo rege. Sig[croix]num Petri vicecomitis,
l.12 Sig[croix]num Adalaizis, et filiorum suorum Berengarii et Poncii, qui hanc donationem fecimus et manibus firmavimus et testes firmare rogavimus. Sig[croix]num Giraldi Trasouerii.
l.13 Sig[croix][num] Ermengaudi Raimundi. Sig[croix][num] Poncii Adalberti. Sig[croix][num] Guillelmi Trasouerii. Sig[croix][num] Petri Aialberti.
l.14 Ego itaque Poncius dono hȩc omnia que donant michi fratres mei ad domum Sancte Marie et Sancti Victoris, et ad abbatem Bernardum et ad successores ejus, et ad monachos presentes vel futuros monasterii
l.15 Sancti Victoris, ut abeant et possideant omni tempore absque ullius hominis inquietudine, hec autem omnia superius scripta est, in comitatu Narbonensi, in suburbio Minerbensi, in predictis locis.
l.16 Ego ȩtiam Poncius Adalberti dono et warpisco ad domum Sanctȩ Marie et Sancti Victoris monasterii Massiliensis omnes compras quas fecit Bernardus Dalfinus frater meus in villa Peliniani, vel
l.17 in ejus terminio, et omnes quas fecit in territorio Minerbensi, et ipsam compram quam fecit de Petro Remegio in terminio de Naiouaras. Et in comitatu Narbonense peciam unam de terra in
l.18 terminio de Canoas que fuit de Isarno Aicfredi, et hoc fatio pro redemptione anime mee et fratrum meorum et propinquorum nostrorum. Fatio etiam hanc convenientiam ego Poncius Adalberti
l.19 de anima mea et corpore meo, et de tercia parte de avere meo, ut si michi mors advenerit qualicumque modo ipsi abeant et intercedant ad Deum pro pecatis meis.
l.20 SIGNUM PONCII SACERDOTIS QUI ROGITUS SCRIPSIT DIE ET ANNO [signum] QUOD SUPRA.

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 66.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4243 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4243»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4243/. Date de mise à jour : 29/03/12.