Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 38 n° 176bis
Numéro4209
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/06/1059(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche220 mm
Largeur en bas337 mm
AuteurPierre, évêque de VAISON-LA-ROMAINE, et fils de Raimbaud
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 nichil boni nichilque mali quenquam posse peragere, sed secundum quod in hoc seculo operatus est, vel vitam perhennem et gloriam sempiternam in celis accipere, aut in inferno perpe-
l.3-tuas penas sustinere expavesco, sed rursum benigna sancte scripture exortacione confortor, que sicut aquam ignem extinguere, ita dicit elemosinam posse pecca-
l.4-tum ex toto delere. Vivens ergo et bene in mea memoria permanens, dignum duco bene facere anime mȩȩ debere, et non solum exutos corpore, verum etiam
l.5 [in carne] adhuc permanentes, Dei fideles meos quoque amicos acaptare, qui me in hoc seculo suis oracionibus debeant sucurre et in futuro, inspirante itaque
l.6 [cl]emencia divina, pro emendacione morum meorum et cannonicorum meorum remissionemque omnium peccatorum, et pro animabus parentum nostrorum omniumque fidelium defunctorum,
l.7 cum consilio et actoritate domni Raimbaldi Arelatensis archiepiscopi, et canonicorum meorum videlicet Ailandi et Poncii Marini, et cum consilio et volun-
l.8-tate fidelium laicorum scilicet Ricaudi et Rostagni de Malauzana seniorum castello, dono et reddo domino Deo et p[resbiter] et altari quod est con-
l.9-secratum in honore sancte Mariȩ semper virginis et sancti Victoris martiris, in monasterio Massiliensi, et abbate Bernardo successoribusque ejus et monachis tam
l.10 presentibus quamque futuris ejusdem loci, videlicet ȩcclesias de Malauzana, cum omnibus capellis suis que in territorio ejusdem castelli sunt. Que
l.11 ȩcclesie site videntur in episcopatu jamdicto Vasensi cum omni honore et rebus quas habent et acaptabunt et recuperabunt et cum omnibus primiciis et de-
l.12-cimis et cymiteriis. Quapropter ego Petrus jam predictus, Vasensis urbis episcopus, et cannonici mei cum consilio domni Raibaldi archiepiscopi do-
l.13-navimus ex integro ȩcclesias de Malauzena cum omnibus rebus que ad eas pertinent prescripto altari consecrato in honore sancte Mariȩ virginis
l.14 [et] sancti Victoris martiris in monasterio Massiliensi et habitatoribus ejusdem loci, ea scilicet racione, ut omnia suprataxata sibique concessa, vel con-
l.15-cedenda, in perpetuum ipsi sine ulla inquietudine alicujus personȩ possideant. Hanc autem donacionis cartulam scribi fecimus manibusque
l.16 propriis firmavimus, alios quoque ut firmarent [ro]gavimus. Si quis vero eam anullare vel in aliquo inpugnare presumserit, non valeat vendicare quod vo-
l.17-luit, sed iram omnipotentis Dei incurrat et omnes maledictiones, que in novo et in veteri testamento scripte sunt, super eum veniant, nisi digna satis[factione emen]-
l.18-daverit. Sig[croix]num domni Petri Vasensis episcopi. Sig[croix]num Ailaudi canonici. Sig-[croix]-num Poncii Marini. Sig[croix]num Willelmi.
l.19 Acta anno ab incarnacione Domini millesimo LoVIIIIo, indictione XII, III idus junii, feria IIIa, l[una] XVI.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 29-30, n° 688.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4209 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4209»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4209/. Date de mise à jour : 29/03/12.