Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 37 n° 175
Numéro4205
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1059(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche172 mm
Largeur en bas400 mm
AuteurPons fils de Guillaume et Adalgarde son épouse de RIANS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 remedio animarum parentum nostrorum, donamus domino Dei et altari quod in honore sanctae Mariȩ semper virginis Deo et domini nostri Jhesu Christi genitris sanctique Victoris martyris
l.3 consecratum est, in monasterio scilicet Massiliensi, aliquid videlicet de nostro alode, hoc est totam illam terram, heremum et cultam, quam videmur habere in territorio
l.4 de Campania sive de Bucco et de Cauda Longa, et quȩ jacet inter duas condominas ejusdem sancti Victoris, in eodem loco. Est autem illi terrȩ ab una parte
l.5 Mons Rapaciosus, et transit ab una parte ejus via Aquensis sive Massiliensis. Et tamen, pro hac donatione, recipio unum pultrellum per manum domni Petri abbatis
l.6 et monachorum ejus. Ego jamdictus Pontius et mulier mea supranominatam terram sicut prescriptum est, donavimus prefato altari sancti Victoris mona-
l.7-sterii Massiliensis, et monachis ejusdem loci tam presentibus quamque futuris, ea videlicet ratione, ut ipsi eandem terram habeant, suamque inde voluntatem in perpe-
l.8-tuum sine ulla contrapellatione faciant. Ut autem haec donatio firmior inconcussaque permaneat hanc inde descriptionis cartulam fieri precepimus manibusque
l.9 propriis firmavimus, aliosque firmare rogavimus.
l.10 Si quis autem hanc donationem annullare vel minuere temptaverit, non valeat vendicare voluit, sed insuper cogatur supradictis monachis solvere XX libras
l.11 auri purissimi, et quod pejus est, in inferno inferiore damnabitur cum Juda traditore, nisi resipuerit digna satisfactione. Acta est autem anno incarnationis
l.12 domni nostri Jhesu Christi millesimo LVIIII, indictione XI, epacta.
l.13 Pontius de Rianis et mulier ejus Adalgarda donaverunt et firmaverunt. Lambertus firmavit. Vuibertus Damiani fir[mavit]. Vuilelmus Lautuardus fir[mavit].
l.14 Agimarus presbyter fir[mavit]. Laufredus Vuigelmus fir[mavit]. Vuilelmus de Venello et mulier sua fir[maverunt]. Aicardus suus filius firmavit. Ingelrannus fir[mavit].
l.15 Fulco Agarni et Aicielena sua mulier firmaverunt, et Gosfredus Dalmacii et Fulcho, filii supranominati Fulconis,
l.16 firmaverunt; et pater et filii unam vaccam et unum asinum et unum multonem acceperunt. Guilielmus castellanus
l.17 de Venello firmavit.
l.18 SIRUS MONACHUS SCRIPSIT.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 546, n° 1077.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4205 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4205»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4205/. Date de mise à jour : 29/03/12.