Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 37 n° 173
Numéro4203
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date29/12/1059(fiabilité :texte)
LieuFlorence(lat :Florenti?)
DiocèseNevers
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Largeur en bas515 mm
AuteurPape Nicolas II
BénéficiaireSaint-Victor de Nevers, prieuré de Saint-Victor de Marseille
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Victoris, in suburbio Nivernensi constituti, ejusque successoribus regulariter ibidem promovendis, in perpetuum. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantibus facilis est con-
l.3-ferendus assensus. Quocirca quia petisti a nobis, amande fili Belane, ut jamdictum monasterium, tibi ad regendum commissum, sub apostolicȩ defensionis tutela susciperemus, et quicquid ad presens habet aut in futuro juste
l.4 adquiret per nostri privilegii paginam confirmaremus, petitionibus tuis libenter annuimus, quoniam piis desideriis promptiorem benivolentiam et venerabilibus locis propensiorem curam debemus. Unde secundum petitionem tuam, predictum venerabi-
l.5-lem locum sub cura apostolicȩ protectionis atque muniminis suscipientes, tibi ac successoribus tuis talibus ut supradictum est, necnon eidem venerabili monasterio, in honore beatissimi atque victoriosissimi Christi martyris VICTORIS dedicato,
l.6 per hujus nostri privilegii decretum et apostolicȩ libertatis statutum, concedimus et confirmamus atque in perpetuum corroboramus omnia que nunc habet aut que deinceps, quocumque modo, divinis et humanis legibus cognito, acquiret, tam in ȩcclesiis,
l.7 casis, castris, terris, vineis, ortis, olivetis, silvis, campis, pratis, pascuis, piscariis, aquis, aquimolis, in fluminibus vel rivolis positis, et in omnibus ubique locis ac territoriis, civitatibus vel castellis, quamque etiam in servis
l.8 et ancillis, et in omnibus rebus ac possessionibus suis, mobilibus et immobilibus, seseque moventibus; nominatim autem basilicam Sancti Johannis Baptistȩ, cum cymiterio suo, que est sita ante castrum Firmitatis, in villa que dicitur Berzillis, necnon
l.9 et furnos qui sunt apud ipsum castrum Firmitatis, et piscarias, et omnia que Girbertus eidem monasterio in servis et ancillis, terris aut vineis, seu aquis vel quibuscumque rebus dedit, et queque Clarus et Arnustus dederunt
l.10 prefato venerabili loco, secundum quod in cartula donationis istorum trium prescriptorum legitur, quicquid etiam Arnustus, cum uxore sua Melifilde et Goza sorore, ejusdem monasterio, pro animarum suarum remedio contulerunt. Statuimus proinde
l.11 et apostolica auctoritate sancimus ut sint monachi ejus ab omni secularis servicii infestatione securi, et omni pregravamine mundanȩ oppressionis remoto, in sancti propositi observatione quieti; quod de suis sibi qualem voluerint, secundum beati BE-
l.12-NEDICTI regulam abbatem eligant, aut si ex eis idoneus defuerit, ab aliis expetant, ab episcopo in cujus diocesi locus ipse est, sine aliqua venalitate consecrandum, nec liceat episcopo loci, salvo tantum sibi suo jure, aliquid ibi contra sacros cano-
l.13-nes vel regulam constituere ullumve quoquomodo gravamen inferre. Statuentes preterea sub divini judicii obtestatione et districti anathematis interpositione, contradicimus ut nullus episcopus, dux, marchio, comes,
l.14 vicecomes, castaldio, aut alia quelibet magna parvaque cujuscumque ordinis aut dignitatis, seu conditionis persona, prefatum monasterium aut te amande fili, successoresque tuos de omnibus rebus ac possessionibus suis habitis
l.15 vel habendis, sicut superius legitur, disvertire aut molestare, vel foderum ullamque publicam functionem de ipso monasterio vel de colonis ac possessionibus suis exigere presumat. Si quis igitur hujus nostri privilegii temerario
l.16 nefarioque ausu violator extiterit, nisi resipiscens satisfecerit, sciat se a luminibus sanctȩ ȩcclesiȩ segregandum et perpetui anathematis vinculo innodandum. Qui vero pie devotionis intuitu observator esse studuerit, precibus
l.17 beatorum PETRI ET PAULI, apostolorum principum, peccatorum suorum veniam et ȩterne beatitudinis consequatur gloriam.
l.18 [rota]. [benevalete]
l.19 Datum Florentiȩ, IIII kalendas januarii, anno ab incarnatione Domini MLVIIII, per manus Humberti, sanctȩ ȩcclesiȩ Silvȩ Candide episcopi et apostolice sedis bibliotecarii, anno primo pontificatus domni pape Nicholai secundi, indictione XIII.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4421.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 544-545, n° 1076.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4203 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4203»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4203/. Date de mise à jour : 29/03/12.