Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 34 n° 156

<< < / > >>

Numéro4184

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1056(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en bas377   mm

AuteurGosfredus et Riquisindis son épouse

BénéficiaireSaint-Pancrace de Puyloubier, prieuré de Saint-Victor de Marseille

Regeste

Gosfredus, Riquisindis son épouse, et Fulcho reconstruisent et dotent en terres et en vignes, l'église édifiée au territoire de Saint-Pancrace près de Puyloubier, au diocèse d'Aix, que l'archevêque de Toulon Guillaume consacre.

Fac-similé

Texte

l.1 Postquam divina dispensatione sunt gesta que a propheticis oraculis de Christi incarnatione multo ante sunt edita, omnipotens Deus per apostolos suos mundo contulit leges,
l.2 quibus catheclismati homines suo famulantes autori, Christi efficerentur heredes, inter quas etiam videlicet leges precipue ab apostolis est decretum Domino
l.3 hedificare ȩcclesias, intra quarum septa custodiantur dominici greges, et exorando percipiant quod ibidem juste poposcerint Deo. Quia juxta cujusdam sapientis vocem
l.4 sicut considerandum est quid offeras et cui offeras, ita considerandum est ubi offeras, quia locus veri sacrificii nomine extra catholicam ȩcclesiam dicente etiam Domino:
l.5 Hedificate mihi domum ut ibi invocetur nomen meum , et iterum: Domus mea domus orationis vocabitur . Cujus rei seriem quidam fideles Dei reminiscentes,
l.6 hedificaverunt ȩcclesiam Deo, in comitatu Aquense, in territorio Sancti Pancratii, quam juxta conditionem ȩcclesiarum, Domino dedicare deposcunt in honorem
l.7 sancti Benedicti. Quorum precibus domnus Wilelmus, Tolonensis episcopus, cum canonicis suis monitus hanc studuit dedicare ȩcclesiam, quam juxta decreta sanctorum patrum dotibus
l.8 exornandam promonuit. Unde domnus Gosfredus et domna Riquisindis donant [se]modiata una de terra erma, que fuit de manso de Jatbert Bafia;
l.9 et una semodiata de vinea donat Fulcho, in clauso de Dominica femina.
l.10 Si autem homo au femina dotaverint hanc ȩcclesiam de suis possessionibus ita ut alodem faciant, si confessus fuerit episcopo vel sacerdoti peccata sua, sint illi dimissa
l.11 ex parte Dei omnipotentis et domini Wilelmi Tholonensis episcopi et domni Raiambaldi [A]relatensis archiepiscopi atque domni Austingui archiepiscopi, atque domni abbatis Petri
l.12 Sancti Victoris. Si vero homo aut femina ter in anno in isto loco venerit ad vigilia aut de substantia sua miserit, in ipsa absolutione permaneat. Et quicumque in isto
l.13 loco mortui requiescunt aut quicumque hic venerint et hic requiescerint, sint abluti ex parte Dei omnipotentis, et supradictorum episcoporum atque canonicorum, et omnium homi-
l.14-num fidelium. Si quis autem deviaverit illos qui ad servicium hujus ȩcclesiȩ venerit euntes aut reddeuntes, sit excommunicatus et maledictus ex parte Dei omnipotentis
l.15 et sanctis omnibus et supradictis episcopis atque canonicis et omnibus fidelibus nisi penituerit et ad emendationem hic venerit.
l.16 Facto dotalicio hoc ab incarnatione Domini anno millesimo quinquagesimo sexto.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 146-147, n° 118.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4184 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4184»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4184/. Date de mise à jour : 29/03/12.