Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 31 n° 143

<< < / > >>

Numéro4172

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/06/1053(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche242   mm

Largeur en bas597   mm

AuteurHersinde, Foulques, Guillaume et Boniface ses fils, et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Hersinde, Foulques, Guillaume et Boniface ses fils, et alii, donnent à Saint-Victor de Marseille l'église Saint-Mitre et tout ce qu'ils possèdent dans la vallée de Reillane, au comté d'Aix.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Apud antiquiores omnem donationem non incartatam manifestum est valuisse et funditus in sui vigore stabilem permansisse. Quod mutavit posteritas, omnis prorsus modernitas
l.2 scilicet omne datum cartis non alligatum censuit annullatum. Sic igitur nos de nostris quae habemus quod dedit gratis Deus, ecclesiis donemus quas dum isthic manemus velut matres
l.3 tenemus ex tributis dotemus et Deo serviemus. Christus est nobis pater, sed ipse factus frater et ecclesia mater. Nam ipse donat primus datis cur non servimus. Qua dabimus mensurae haec per secula futurae
l.4 sine fine mansura, sic erit adventurae ut hac remitiatur quod ad presens donatur. Non long[e...r]ahamus quod in monte portamus, est justum ut cedamus quibus hic victitamus et paginis scribamus superius idem diximus
l.5 quod durandum obtamus, ne deleat surreptor, malivolus assertor etiam sibi male deceptor. Igitur nos do[natore]s istius cartȩ, Arsinda et filii sui, Fulco, Wilelmus, et Bonifacius, Aldemars quoque et filius suus Rainaldus ac domnus
l.6 Girinus, Teucenda vero mulier Rothbaldi et Gadaldus de Auriolo, Bertrannus etiam presbiter,
l.7 nos omnes suprascripti donatores memores peccatorum parentum nostrorum vivorum et mortuorum per hanc titulationem Deo, monasterioque sancti Victoris martiris Massiliensis facimus donationem atque ecclesiȩ sancti Mitrii gloriosissimi martiris quȩ est sita
l.8 in comitatu Aquense in valle quȩ dicitur Reliana. Hoc est omnem nostrorum decimationem foeni pratorum quos habemus vel habere videbimur in territorio vallis Relianȩ. Et ego Barnoinus similiter de ipsis quos habeo cum Gadaldo suprascri-
l.9-pto dono decimum. Et ego.
l.10 Ego quoque Fulco senior Villȩmurs et Pontius Stremundus atque Autricus, Bonifacius ac Isnardus Modrandus sive Inguilardus facimus donationem Deo et sancto Victori atque ecclesiȩ superius nominate sancti
l.11 Mitrii pro redemptione animarum nostrarum seu parentum nostrorum vivorum et mortuorum. Idem omnem nostrorum decimationem foeni pratorum quos habere videmus in territorio Villȩmurs atque Relianae. Et ego Rostagnus et Vuilelmus
l.12 qui nominor Ferus ex parte qua videmus habere in prato domni nostri Fulconis donamus similiter de[...]mum.
l.13 Si quis autem unquam hoc donum evellere voluerit non queat sed victus duplo componat, et insuper Dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti et sanctȩ Mariae, et sancti Victoris, seu sancti Mitrii omniumque sanctorum accipiat maledictionem,
l.14 abhominationem et excommunicationem atque infernalem cruciationem, cum Juda dampnato poenam, et cum omnibus preditis hic, et in ȩternum et in futurum seculum. Amen. Fiat.
l.15 Acta donacio hȩc id. junii anno ab incarnatione Domini millesimo LIII, indicione V, luna XXII.
l.16 Signum nos suprascripti donatores: Arsinda cum filiis meis Fulcone, Vuilelmo, Bonifacio, Aldemars et filius meus Rainaldus, Gerenus cum filio meo Vuilelmo atque muliere mea amica. Bertrannus presbiter. Teucenda, Guadaldus, Bar-
l.17-noinus, Conamus.
l.18 Fulco quoque Villamurs, Pontius Stremundus, Rostagnus, Autricus Bonifacius, Isnardus Moirandus, Vuilelmus Fers, Inguilardus.
l.19 Omnes nos hanc cartam scribi jussimus et firmavimus et testibus firmare rogavimus.

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 43.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4172 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4172»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4172/. Date de mise à jour : 29/03/12.