Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 3 H 10 n° 54

<< < / > >>

Numéro4163

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date29/05/1048(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche166   mm

Hauteur à droite167   mm

Largeur en haut403   mm

Largeur en bas403   mm

AuteurTeutbert, Eldebert son frère, Aramberta son épouse et leurs enfants

BénéficiaireSaint-Michel de Goiron, prieuré de Saint-André de Villeneuve

Regeste

Teutbert, Eldebert son frère, Aramberta son épouse et leurs enfants, donnent au prieuré Saint-Michel de Goiron, situé sur la montagne de ce nom, des terres et l'église Saint-Jean de Laurone avec les terres qui en dépendent.

Fac-similé

Texte

l.1 Exordium et origo omnium ȩcclesiarum olim in fine seculorum, a Christo Deo et Domino nostro de cȩlestibus pro humani generis restauratione descendente et passionis ignominiam subeunte inicium accepisse, doctores
l.2 catholicȩ fidei sicut ex eorum testimoniis invenimus plena narratione adfirmant, quod nos verum esse fatemur et verum debere perseverare monemus. Nempe crescente postmodum credentium fide, crevit et auctoritas pre-
l.3-ceptorum apostolorum et eorum discipulorum ȩcclesias confirmantium, et viam veritatis fortiter defendentium. Quorum predicationibus sanis et fides credentium est dilatata et ȩcclesiarum auctoritas confirmata, et testamenta Christi corrobora-
l.4-ta, et congregatio fidelium multiplicata. Igitur post eorum predicationem et sanctam illorum ȩdificationem, multiplici gratia Christi per universum orbem pȩne printipatum retinuisse, nos legimus et qui viderunt nobis retulerunt. Sed
l.5 postquam priscorum patrum, fortissima virtus et inviolabilis firmitas, quia ȩternaliter durare non potuit, de presenti seculo per varios agones et inȩstimabiles passiones recessit, dolenda memoro et plangenda iniquissimus
l.6 omnium bonorum subitus adversarius, per sibi subjectos, et sequaces suos, non imposuit finem insubvertendo et conculcando quas potuit Christi ȩcclesias. Ego in Dei nomine Teubertus et fratres meus Eldebertus et uxor mea Aram-
l.7-berta et filii mei Wilelmus et Amalricus necne Eldebertus et nepos meus Rodulfus, donamus et ad proprium tradimus domino Deo nostro et ad ȩcclesiam sancta Maria et sancto Michaele archangelo de alode nostro pro remedium ani-
l.8-mȩ nostrȩ vel parentum nostrorum. Et ipsas ȩcclesias suprascriptas sunt sitȩ in monte qui vocatur Goirone et donamus ipsum montem cum ipsas terras cultas et incultas quȩ sunt in circuitu que habemus datas et inantea da-
l.9-bimus cum decimum et thascham, cum consilio hominibus nostris. Et donamus aecclesiam sancti Johannis cum parrochia que est in valle Bonita et in territorio de valle Bonita in loco quem vocant Laurone, donamus XII modiatas
l.10 de terra arabile sicuti est terminata et Afigairolas aliam condaminam similiter datam et in terminum de Lozia una modiata de vinea culta et in valle Bonita alia modiata. Igitur ego in Dei nomen Teutbertus et frater
l.11 meus Eldebertus et uxor mea Aramberta et filii mei Wilelmus et Amalricus, necne et Aldebertus et nepos meus Rodulfus nos pariter donamus ad alodem istas ȩcclesias supradictas cum totam honorem qui ibi est suprascripta a domino Deo et
l.12 sancta Maria et sancti Philȩe et omnibus clericis qui ibidem serviunt et in antea serviebunt, precante et rogante, Andrȩe clerico qui ȩdificavit hanc honorem propter amiciciam et propter fraternitatem corporis et animȩ, anno autem
l.13 dominice incarnationis M°XL°VIII°, indicione. Sane si quis nos aut ullus de propinquis vel de heredibus nostris aut ulla apposita persona qui hanc cartulam donationis irrumpere aut inquieta-
l.14-re voluerit, omnino prohibemus et vetamus ut nullo modo perficere possit quod injuste quesierit, sed convictus judiciali severitate correptus et vinculo legis victus, in presenti vita ab ȩcclesia pellatur et a consorcio Christia-
l.15-norum confundatur et maledicatur, pereat de terra et de his qui sunt in ea, sit anathema maranatha et in inferno dampnetur et subjaceat maledictionibus omnium sanctorum hic et in futuro et per omnia secula seculorum, amen, amen, amen,
l.16 fiat, fiat, fiat, nisi ad emendationem aut sed satisfactionem venerit, ut tantum et alium tantum componat et in antea firma et stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta donatione ista in mense madii IIII k. junii,
l.17 regnante Domino. S. Teubertus et supradicti heredes mei qui hanc donationem istam scribere fecerunt et testes firmare rogaverunt et manus illorum firmat. S. Willelmo Fulcherio. S. Laudado firmavit. S. Gantelmo Bonuspar firmavit. S. Stepha-
l.18-nus firmavit. Boso firmavit. Pontius Bonusfilius firmavit. Willelmus firmavit. Adaltrus. Rodulfus firmavit. Autrannus firmavit. Willelmus Vincentius firmavit. Arimonnus firmavit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4163 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4163»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4163/. Date de mise à jour : 29/03/12.