Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 56 H 4050

<< < / > >>

Numéro4156

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1114(fiabilité :étude diplomatique)

LieuBerre(lat :Berr?)

DiocèseJérusalem

RégionJerusalem

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche160   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurRaimond Béranger III, comte  de  BARCELONE - PROVENCE, et Douce son épouse

BénéficiaireHôpital  de  L'HOPITAL  de  JERUSALEM

Regeste

Raimond Béranger III, comte de Barcelone et de Provence et son épouse, la comtesse Douce, accordent différents privilèges à l'Hopital de Jérusalem, notamment le tonlieu.

Fac-similé

Texte

l.1 Sacra perdocente scriptu[ra] cognovimus quod summa et excellentissima peccatorum medicina sub penitencia consti-
l.2-tutis elemosina existat. Dicit enim propheta immo Dominus per prophetam: Sicut aqua extinguit ignem, ita ȩlemosina
l.3 extinguit peccatum. Sed quia licet universis pauperibus pro Christo subveniendum esse non dubitemus, juxta tamen apostoli
l.4 dictum: maxime ad domesticos fidei necessaria ministrare debemus. Idicrco ego Raimundus Berengarii [uni]-
l.5-versȩ Barchinonensis regionis et monarchiȩ Provinciȩ comes et uxor mea comitissa
l.6 ob remedium animarum nostrarum atque parentum nostrorum specialiterque p[a]rentum uxoris meȩ ex quorum nobis hered[itate]
l.7 et successione, quȩ presenti adnotacione damus, proveniunt cum [co]nsilio ac laude quorumdam nobilium Arela-
l.8-tensium donamus atque in perpetuum habendum absque ulla retract[ation]e sive calumpnia concedimus domino Deo ac [pro se]
l.9 Jherosolimitano xenodochio pauperibusque ibidem pro Deo sub pauper[ta]te degentibus tam presentibus quam futuris atque Ptochio
l.10 supradicti xenodochii quod apud sanctum Egidium habetur, teloneum omnium suarum rerum quas fratres hospitalis domus Jherusalem ad Orgon
l.11 super fl[uv]ium Dur[a]nciam duxerint. Illud vero teloneum damus et in perpetuum eis remittimus. Si quis autem de posteris nostris here-
l.12-d[ibus sive bajulis] vel quibuslibet aliis personis sua temeraria audacia in posterum dirumpere hoc donum, aut aliquo modo inquietare presumpserint
l.13 [heredes qui]dem ex parte Dei et nostra exheredandos decernimus, bajulos et alias personas ab omni honore nostri comitatus deponimus
l.14 et [ins]uper cum Juda traditore et Dathan et Abiron in inferno participentur. Quicumque autem illesum ut nos damus servaverint,
l.15 benedicantur et his honoribus quos jure in comitatu nostro possident, nostra concessione in perpetuum legitime utantur. Signum Raimundi
l.16 Berengarii comitis et uxoris ejus qui hoc donum fecerunt manu sua firmant PATER [signum]. Signum Raimundi de Bals. Signum Roberti bajuli
l.17 cum aliis sociis suis. Stephanus de Gap frater hospitalis accepit hoc donum de manu comitis. DATUM BERRȨ.

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (Joseph), Cartulaire général des Hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem, 4 vol., Paris, 1894-1906, t. 1, p. 25, n° 24.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°4156 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4156»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4156/. Date de mise à jour : 29/03/12.