Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 56 H 4054 n° 1

<< < / > >>

Numéro4154

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date20/06/1112(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseJérusalem

RégionJerusalem

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche472   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurBaudouin Ier, roi  de  JERUSALEM

BénéficiaireHôpital  de  L'HOPITAL  de  JERUSALEM

Regeste

Baudouin Ier, roi de Jérusalem, confirme à l'Hopital de Jérusalem tous ses biens et privilèges.

Fac-similé

Texte

l.1 Ego B[alduinus] Dei gratia rex Jherusalem omnibus sanctȩ matris ȩcclesiȩ fidelibus, tam futuris quam presentibus fideliter coro[ari in]
l.2 cȩlestibus. Evangelica eruditione instruimur dum ad agendum opus dignum illa sententia accendimur qua d[icitur]:
l.3 Date helemosinam et omnia munda sunt vobis. Et alibi: Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extin[guit peccatum].
l.4 Hoc igitur spirituali documento illustratus pro remissione peccatorum meorum et salvatione animȩ meȩ patris matr[isque mee, dominique]
l.5 ducis Godefridi fratris predecessorisque mei cȩterorumque amicorum meorum coram Domino patriarcha nostro Arnulfo et canonicis [ejus],
l.6 baronibus meis, hospitali fratrum pauperum quod est Jherusalem quicquid ego aut homines mei in toto regno meo dederunt jure perpetuo possi-
l.7-dendum liberaliter contradidi et quicquid tenebat eo die quo predictus dominus patriarcha sanctȩ ecclesiȩ Jherusalem ordinationem suscepit.
l.8 Quisquis ergo super hoc dono nostro injuriosus aliquid auferre ex his a predicto hospitali conatus fuerit, damnationi et excommunicationi
l.9 ȩternȩ subjaceat donec resipiscat et ad emendationem et satisfactionem veniat. Actum est autem hoc anno dominicȩ incarnati-
l.10-onis MCXII, indictione V, captionis Jherusalem a Christianis XIII, domini patriarchȩ Arnulfi primo et invictissimi regis B[alduini] XII. Unde
l.11 ut hoc ratum et inconvulsum sempiterno in tempore maneat proprii sigilli mei munimine roboravi atque subsignatis testibus
l.12 idoneis clericis et laicis confirmari feci.
l.13 [croix] Signum Arnulfi patriarche. [croix] Signum Bernardi episcopi de Nazare. Signum Rogerii Ramulensis episcopi.
l.14 [croix] S. Aicardi prioris templi Domini. [croix] S. Arnaldi prioris Montis Sion. S. Aselli cantoris. S. Girardi thesaurarii.
l.15 S. Aremandi. [croix] Fulco Willelmus subcentor. S. Rainerii prioris de sancto Habraham.
l.16 [croix] B[alduinus] Dei gracia rex [croix].
l.17 S. Simonis ducis chonestabuli. S. Ugonis Chostard dapiferi. S. Gotafredi nepotis regis. S. Romani de Podio.
l.18 S. Johannis interpretis. S. Ottonis sancti Egidii. S. Alberti. S. Garini de Verno. S. Girardi cubicularii regis.
l.19 S. ROBERTI SACERDOTIS QUI HANC CARTAM SCRIPSIT XII KL. JULII ANNO QUO SUPRA, FERIA V, D[...].

Notes

Copie figurée début XIIIe siècle pour Delaville Le Roulx.

Bibliographie

DELAVILLE LE ROULX (Joseph), Cartulaire général des Hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem, 4 vol., Paris, 1894-1906, t. 1, p. 27-28, n° 28.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4154 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4154»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4154/. Date de mise à jour : 29/03/12.