Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 56 H 4089 n° 2
Numéro4148
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date29/07/1103(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseMont-Thabor
RégionJerusalem
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche549 mm
Hauteur à droite551 mm
Largeur en haut404 mm
Largeur en bas408 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireGérald, archevêque de MONT-THABOR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Propheta Domini virtutes Domini gerendas in ecclesia prenuntians ait Domino: Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum, et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos, aquilonem et mare tu creasti,
l.3 Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt, tuum brachium cum potentia. Quam nimirum prophetȩ prenuntiationem non solum spiritualiter, sed eciam corporaliter temporibus nostris gaudemus impletam, cum superbos Turcorum populos,
l.4 qui sanctam Jerosolimitanam opprimebant ȩcclesiam, videmus a Christianis humiliatos atque dispersos, unde in Thabor vel Hermon montibus in nomine Domini fideles exultant, quia illic brachium Domini cum potentia glorificat.
l.5 Hoc Domini brachium, hanc virtutem et potentiam glorificantes ejus dignationi gratias agimus, et monasterium sancti Salvatoris de monte Thabor cum omnibus suis pertinentiis sub beati Petri et nostra protectione
l.6 suscipimus, et Dei servos, in Thabor habitantes, fovere, protegere et apostolicȩ sedis auctoritate [munire decernim]us. Statuimus [enim, ut ab omnium] personarum gravamine liberi semper in Dei gratia perseverent.
l.7 Predia vero ad ipsius montis ȩcclesiam, in domini Salvatoris nomine constitutam, pertinentia in ejus jure seu dominio in perpetuum servari sancimus, sicut a gloriosis Jerosolimitane urbis principibus Godefrido et
l.8 [successore ejus] Balduino, quorum virtuti Turcorum victoria per Dei gratiam tradita est, statutum ac deliberatum eorumdem scripta declarant. Quorum licet major pars sub Turcorum tyrampnide
l.9 comprimatur, ipsa tamen casalia propriis visa sunt nominibus annotanda: Boria videlicet ad pedem supradicti montis, Damia, Saronia, Capharsech, Lubia, Sysara, Casta, Capharkeme,
l.10 Messa, Meschia, Mangana, Capharmaza, Caphartamara, Endor, Maluph, Cara, Nurith, Sulem, Elfule, Eumesara, Naim, Erbeth, Caimun in terra Acon, Capharsuma in terra Sur, Desurchain,
l.11 Alme ad Turonem, Saphet, Alme in terra Belinas, Neeme in terra Sueth, Avara, Zaar, Elleeram, Beteras, Arthe, Taletap, Capharsalia in terra de grosso Villano, Anigene, Seecip, Eusenia,
l.12 Sesia, Elgor, Zepheria in terra Auram, Ayu in terra Bettaniȩ, Zera, Alcotaim, Menan, Hecdix. Sane Boria villa seu alie quarumcunque parrochiarum ville, quȩ in dominio supradicti monasterii
l.13 permanent, omnino libere solisque condicionibus congregationis obnoxie habeantur. Ex casalibus autem, ad jus monasterii pertinentibus, quȩ ad presens christiani milites possident, decimarum redditus
l.14 necessitatibus proficiat monachorum. Tibi vero, frater Giralde, [montis] Thabor archiepiscopo, omnibusque tuis successoribus ad exaltandam sanctissime Transfigurationis ecclesiam archiepiscopatum totius Galilȩe
l.15 [et Tyberiadis cum omnibus suis perti]nentiis ap[ostolica auctoritate] confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Palleum preterea fraternitate tue, plenitudinem videlicet pontificalis
l.16 [officii, apostolice sedis liberalitate concedimus, quod te intra ecclesiam tantum ad missarum solempnia noveris induendum, id est Nativitatis Domini, Circumci]sionis, sancti [croix] Stephani, sancti Johannis, festi-
l.17-vitas Innocentium, [Epiphanie, ypopanti Domini, Con]versionis sancti Pauli, in Ramis Palmarum, Cȩnȩ Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecosten, Transfigurationis Domini, sancti Laurentii, tribus solempni-
l.18-tatibus sanctȩ Mariȩ, Natalis sancti Johannis Babtiste, festivitatibus sanctȩ Crucis, sancti Michahelis archangeli, festivitatibus omnium apostolorum, sancti Martini, commemorationis omnium sanctorum et eorum martirum
l.19 vel confessorum, qui in archiepiscopatu Galyleȩ requiescunt, in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, presbyterorum, diaconorum et in anniversario consecrationibus tuȩ die; cujus nimirum pallei volumus te per
l.20 omnia genium vendicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justicia est: tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem, in adversis, si quando evene-
l.21-rint, cum justitia erectam amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem contra veritatem recipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquente[m] premens, misericordiȩ operibus juxta
l.22 virtutem substantiȩ insis[tens et tamen insis]tere ȩtiam supra virtutem cupiens, infirmis compatiens, benevalentibus congaudens, aliena dampna propria reputans, de alienis gaudiis
l.23 tamquam de propriis exultans, in corr[igendis viciis pie seviens], in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis juste
l.24 censuram non deserens. Hȩc est, frater karissime, pallei acc[epti dignitas, quam si] sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fraternitatem tuam divina miseratio per tempora longa
l.25 incolumem conservare dignetur, Amen. Si qua igitur in futurum ecclesiastica [secularisve] persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita,
l.26 si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dig[nitate car]eat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore
l.27 et sanguine Domini nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo districte ulcioni subjaceat examine. Cunctis autem, eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic
l.28 fructum bone accionis percipiat et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat. Amen. AMEN. AMEN.
l.29 [rota] Ego Pascalis catholicȩ ȩcclesiȩ episcopus subscripsit. [benevalete]. [colonne1] [croix] Ego Divizo presbiter cardinalis tituli Equitii subscripsit. [croix] Ego Romanus presbiter cardinalis tituli sancte Prisce subscripsit. [croix] Ego Athanasius presbiter cardinalis tituli beati Clementis subscripsit. [colonne2] [croix] Ego Petrus Portuensis episcopus subscripsit. [croix] Ego Mauritius Bracharensis archiepiscopus subscripsit. [colonne3] [croix] Ego Theobaldus diaconus cardinalis sancte Marie Nove subscripsit. [croix] Ego Radulfus Case Dei prior subscripsit.
l.30 Datum Laterani, IIII kalendas augusti, per manum Equitii, agentis vicem cancellarii, indicione undecima, incarnationis dominice anno millesimo CoIIIo, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape anno IIIIo.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5948.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 180-182, n° 218 (d'après copie XIIIe siècle).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4148 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4148»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4148/. Date de mise à jour : 29/03/12.