Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 G 1 n° 1bis
Numéro4106
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date12/04/1012(fiabilité :texte)
LieuAix-en-Provence(lat :in Aquis civitate)
DiocèseAix-en-Provence
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche176 mm
Hauteur à droite227 mm
Largeur en haut317 mm
Largeur en bas369 mm
AuteurIsnard
BénéficiaireChapitre cathédral d'AIX-EN-PROVENCE
Regeste
Texte
l.2 rebus substantiae suae in aecclesiis sive in cura pauperum, assiduȩ distribuere debet, dicente Domino in evangelio: Date et dabitur vobis
l.3 et propheta ait: Date elemosimam et ecce omnia munda sunt vobis, et iterum: Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit pecca-
l.4-ta. Igitur ego Isnardus, audiens hanc seriem scripturarum, reminiscor peccatis meis et casu fragilitatis meae, pro remedium et liberatione
l.5 anime meȩ, ut mihi pius Dominus, per intercessionibus sanctae Mariae necnon et omnium sanctorum vel orationes sacerdotum, veniam prestare dignetur propte-
l.6-rea cedo ad aecclesiae sanctae Mariȩ quȩ est sedis episcopalis Aquensis et chanonicis ibidem servientibus aaliquid de hereditate mea
l.7 qui mihi pro acaptatatione vel per qualicumque voce legibus obvenit, in comitatu Aquense in castro que nominant Moxago et de
l.8 ipsa villa et de terris cultis et incultis qui ibidem pertinent de quantum mihi pax obvenit vel obvenire debet, hoc est tercia pars
l.9 totum et integrum dono sanctae Mariȩ vel chanonicis jam supradictis. Sane si quis ego aut ullus homo de successoribus meis vel quis-
l.10-libet ulla opposita persona qui hanc cartulam cessionis inrumpere temptaverit, primis iram Dei omnipotentis et sanctae Mariae videli-
l.11-cet et omnium sanctorum incurrat, et cum Juda traditore participationem accipiat et sit anathema maranatha in seculum seculi.
l.12 Et postea penitentia ductus, X libras auri ad opus sanctae Mariȩ vel chanonicis coactus absolvat, et inante donatio mea
l.13 omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione interposita pro omni firmitate subnexa. Facta cartula ista
l.14 in Aquis civitate II id. aprilis indictione X ANNO incarnationis Domini millesimi XII, regnante Rodulfo rege.
l.15 Signum Isnardus qui hanc cartulam cessionis scribere et firmare rogavit manus sue firma.
l.16 Amalricus archiepiscopus firmavit. Isnardus firmavit. Wilelmus firmavit. Petrus firmavit. Bermunnus firmavit. Alius Isnardus firmavit.
l.17 Aimedrus firmavit. Bonifilius firmavit. Wilelmus firmavit. Isnardus firmavit. Teubertus firmavit. Alius Teubertus firmavit. Aldebrannus firmavit. Rodulfus firmavit.
l.18 Albaricus firmavit.
l.19 DESIDERIUS PRESBITER SCRIPSIT.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4106 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4106»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4106/. Date de mise à jour : 29/03/12.