Reims, AD Marne, 54 H 12 n° 12
Numéro41
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/07/1067(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche672 mm
Largeur en bas495 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Si liberales locis Deo dicatis existimus, inde res nostra privata alitur atque ditescit, publica roboratur atque florescit, vita temporalis prospere transigitur, aeterna feliciter comparatur. Iccirco cunctis
l.3 volumus innotescat quid ad honorem Dei sanctaeque suȩ aecclesiae rogati a GERVASIO, venerabili Remorum archiepiscopo, statuere cogitemus. Remis fuit in honore sanctorum martyrum DIONISII,
l.4 RUSTICI et ELEUTHERII aecclesia non longe a domo archiepiscopali remota, quae, rebus plurimum locupletata, non minimo canonicorum coetui ad ea quae necessaria erant affluentissime suppetebat,
l.5 verum occasione comperta raptorum sacrilega manus sibi arripuit quae sanctuario illi collata erant in utilitatem servorum Dei; unde locus rebus et congregatione viduatus ad tantam
l.6 redactus est penuriam ut, tecto vetustate consumpto, parietibus incuria dissipatis, in quodam ejus angulo solum altare unum vix a pluvia protegeretur. Sed, cum archiepiscopus sepenumero inde
l.7 transitum faceret et ruina visa sanctitatem martyrum in memoriam revocaret, non potuit esse otiosum quod tantus vir se facturum crebro proposuisset. Coepit igitur parietes gelu et ymbri exesos renovare
l.8 et exaltare, tecta altiora erigere et opus priori sumptuosius multo atque venustius vigilantia instanti aedificare, refectorium, dormitorium et ceteras aedes servorum Dei necessitati accommodas a funda-
l.9-mentis construere, fratres idoneos quotquot poterat sub beati AUGUSTINI regula Deo militantes ibi congregare et unde victus eis et vestitus sufficeret prudentissime providere. Quibus ad votum,
l.10 Deo opitulante, completis, nostram supplex rogat regiam majestatem ut sanctuarium istud nostrae auctoritatis scripto muniamus, ne bona quae labore non modico ei ipse adquisivit, malorum, ut quondam, violenta cupiditas
l.11 diripiat atque dispergat. Itaque nos ejus precibus adquiescentes, quae secuntur nostri precepti statuto ei perpetuo possidenda decernimus. Beneficium quod oblatrices tenebant quas quadragintarias vocabant, quia non
l.12 satis convenienter vivebant, visum est archiepiscopo ut melius ordinaretur. Dedit igitur illud isti loco, quod nos perhenniter illi habendum stabilimus atque confirmamus. Largitus est etiam liberalis presul
l.13 decimas omnium redituum suorum ad civitatem pertinentium, scilicet sonniatarum archiepiscopatus, census civitatis, mercati, nundinarum, theloneorum, molendinorum, avium, piscium, ursorum et ceterarum
l.14 venationum. Donavit quoque panis et vini decimam ad domum episcopalem pertinentis necnon et capitaliciorum et censuum ad ministerium vicedomini pertinentium; pari denique modo villarum Culmisiaci, Novienti,
l.15 Calmisiaci et Curve villȩ; suburbiis vero quȩ circa aecclesiam praedictam sunt, eam nichilominus voluit esse donatam. Quattuor autem in locis vineta ei adquisivit [in monte] videlicet Ledulfi, Caniculȩ,
l.16 Camerei, in Monteferrato. Haec et si qua alia huic aecclesiae per hunc prudentem pontificem vel per alios probos viros adquisita sunt vel adquirenda [in regno] cui, auctore Deo, praesidemus, cuncta ei hujus praecepti
l.17 auctoritate stabilimus atque confirmamus. Ut autem hujus roborationis scriptum in aecclesiȩ defensionem perpetuis valeat temporibus, manu nostra sollempniter firmavimus atque anuli nostri sigillo roborari mandavimus.
l.18 [croix] [croix].
l.19 [croix] [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 141.
VARIN (P.), Archives législatives et administratives de la ville de Reims, Paris, 1853, t. 1, p. 220, n° 35.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 94-97, n° 31.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°41 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°41»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte41/. Date de mise à jour : 29/03/12.