Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 20 n° 90

<< < / > >>

Numéro4049

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/1043(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche240   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurBoniface

BénéficiaireSAINT-MITRE DE REILLANE, PRIEURÉ DE SAINT-VICTOR DE MARSEILLE

Regeste

Boniface vend à Pierre, à Bénédicte son épouse et à leurs enfants, un bois et un terre situés près de l'église Saint-Mitre de Reillane, pour le prix de 110 sous, puis ces biens sont donnés à ladite église de Saint-Mitre et à Saint-Victor de Marseille.

Fac-similé

Texte

l.1 [Ante tempus legis istius donationis etiam] sine gestorum testificatione valebat, nunc vero post hanc legem quas libet donatio valere potest, si ges-
l.2-tibus non fuerit alligata. Ego in Dei nomine Bonifacius cogito de casu humane fragilitatis meȩ ut Deus omnipotens me eripiat de pȩnas inferni, et de tormenta quas
l.3 passuri sunt iniqui et pro redemptione animȩ meae, vel animas parentorum meorum, ut deleat nobis Deus omnia delicta atque peccata et dimittat nobis remissio-
l.4-nem omnium peccatorum, et donet nobis locum refrigerii, et collocet nos in sinu Abraȩ, Ysahac, et Jacob, ut cum dies agnicionis tuȩ advenerit inter sanctos, et elec-
l.5-tos tuos nos resuscitari percipias. Ideoque ego in Dei nomine Bonifacius, pro ipso amore et retributionem, cedo vel dono ad Petrum et ad uxorem suam nomine Bene-
l.6-dictam et ad infantes suos aliquid de hereditate mea que mihi ex projenie parentorum meorum legibus obvenit. Et est in episcopatum Aquense,
l.7 in valle Reliana, ad aecclesiam sancti Mitrum, ipsum boscum quȩ est secus aecclesiam sancti Mitrii, totum et integrum ex mea parte, sicut ipse Aicardus defendet,
l.8 hoc est medietatem boschi et duas partes Conillos cum terra in qua boschus sedet. In altera vero parte, dono vobis de terra modiatas tres, de mea condamina
l.9 dominica, quȩ est secus caminum quȩ pergit ad Sanctum Petrum. Et abet consortes et terminationes: de uno latus, caminum Sancti Petri, ex alio vero latus, terram Girino;
l.10 de superiore fronte, terra Guilielmo Sinfredo; de subteriore fronte, via de Aguilonicas. Quantum infra istas terminationes videtur dono vobis ad proprium
l.11 alodem et abeatis potestatem ad omnia que facere volueritis, id est habendi, cedendi, dandi vel commutandi, et quicquid volueritis faciendi, propter precium
l.12 quod dedistis mihi de substantia vestra, hoc sunt solidos centum et X. Et utrumque simul donamus nos ego Bonifacius, et ipse Petrus, atque uxor sua Benedicta et infantes
l.13 vestri, ipsum defensum, et ipsam terram sicut insuper scriptum est, ad aecclesiam sancti Mitrii, vel ad monasterium sancti Victoris donamus vel cedi[mus] ad proprium alodem, propter re-
l.14-medium animȩ nostrae, ut ipsi sancti intercedant pro nobis ad dominum Deum nostrum ut dimittat nobis delicta nostra.
l.15 Sane si quis nos aut heredes nostri vel ulla ammissa persona qui hanc donationem inrumpere quȩ fierit non valeat adimplere quod [...]nale temptaverit, sed com-
l.16-ponat in vinculo auri optimi libras V et quod quȩrit non valeat sed maledictionem habeat sicut filii Israel, et Datan et Abiron qu[os] terra obsorbuit, et mucron
l.17 feriendus sit, et induant maledictionem sicut vestimenta ejus, et intrent sicut aqua in interiora ejus, et sicut holeum in ossibus ejus, et insuper do[na]tio ista firma et stabilis per-
l.18-maneat omnique tempore, cum stipulatione interposita pro omni firmitate subnixa. Facta hȩc carta vel donatio ista in mense februaro, anno ab [in]carnatione Domini millesimo XLIII.
l.19 Signum ego Bonifacius qui hanc cartam fieri jussi, manu mea firmavi et testes firmare rogavi. In alio vero loco que vocatur Spiculas, dono v[obis] aliquit de hereditate mea ad propri-
l.20-um alodem, hoc est unam peciam de terra culturata, decem et octo sunt sestairatas; dono tibi Petre et ad uxore tua et infantes vestros, et uterque nos d[on]amus ad sanctum Mitrium et ad sanctum Vic-
l.21-torem. Et abet consortes et terminationes: de superiore fronte, via publica; de subteriore, rivum corrente; ex alio vero, terra Micheta; de alio, rocam naturalem.
l.22 Gandalmosia mulier ipsius Bonifacii fir[mavit]. Rahymbaldus archiepiscopus fir[mavit]. Fulco frater ejus fir[mavit]. Aichardus caballarius, cum muliere sua Arsinna [firmavit]. Fulco et Wilelmus Baltugatus
l.23 et Niellus filii ipsius Aichardi fir[maverunt]. Ainaldus et Pontius frater ejus fir[maverunt]. Pontius Autricus fir[mavit]. Petrus Johannes fir[mavit]. Girinus fir[mavit]. Pontius clericus fir[mavit]. R[oth]baldus fir[mavit]. Aldemars fir[mavit].

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 536-537, n° 1067.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4049 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4049»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4049/. Date de mise à jour : 29/03/12.