Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 20 n° 86

<< < / > >>

Numéro4046

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date25/05/1042(fiabilité :édition)

LieuArles(lat :publice apud Arelatem)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Largeur en bas615   mm

AuteurGui, fils de Truannus, Hildebert et Hugues ses frères

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Gui, fils de Truannus, et ses frères Hildebert et Hugues donnent à Saint-Victor de Marseille tout ce qu'ils avaient recueilli par héritage de leur père, situé dans la vallée de Garéoult, près de Notre-Dame et de Saint-Médard, dans le comté d'Aix.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] DEI OMNIPOTENTIS NUTU OMNIA DISPONENTIS, EGO GUIDO, FILIUS TRUANNI, UNACUM FRATRIBUS MEIS HELDEBERTO ET UGONE, AMORE SUPERNO ANIMATI, PRO REMEDIO ANIMARUM NOSTRARUM PARENTUMQUE NOSTRORUM,
l.2 facimus donationem omnipotenti Deo ejusque monasterio, non longe a Massilia fundato, quod est consecratum in honore domini nostri Jhesu Christi ejusque genitricis et sancti Victoris martyris gloriosi, sanctorumque apostolorum omnium,
l.3 et congregationi ipsius loci, presenti et futurȩ. Quȩ donatio est quȩdam hereditas, nobis obveniens jure paterno, sita in comitatu Aquense, in valle vel loco Guarildis denominato, ad Sanctam Mariam sive
l.4 ad Sanctum Medardum. Donamus igitur quicquid ex nostra hereditate ibidem inveniri potest et quantum ad nos pertinet usque in exquisitum, cum campis, vineis, pratis, pascuis, silvis, garricis, uglatis, arboribus
l.5 pomiferis et impomiferis, acquis aquarumve decursibus, cum accessu vel exitu suo. Igitur ego Guido et fratres mei Heldebertus et Hugo hanc donationem scribere rogavimus et testibus firmandam tradidimus,
l.6 obtantes eam omni animo firmam ac stabilem inconvulsamque perpetuo permanere, accipientes de thesauro predicti monasterii aliquantulum precii.
l.7 Facta donatio hȩc anno incarnationis dominicȩ millesimo XLmoIIo, indicione VIIIa. Acta publice apud Arelatem, in presencia domni Raimbaldi presulis, atque Josfredi marchionis Provinciȩ, et ceterorum nobilium, IIIa feria,
l.8 VIIIo kalendarum JUNII. Si quis vero contra hanc donationem ire, quod absit, temptaverit, nos videlicet aut aliquis successorum nostrorum, aliquave undecumque obposita persona, cogatur in vinculo solvere optimi auri
l.9 libras III; insuper, omnibus Dei maledictionibus subjacens, cum Juda Scarioht in inferno inferiori dampnetur, donatione hac inconvulsa ac stabili in perpetuum permanente, cum stipulatione subnixa.
l.10 JOSFREDUS, comes sive marchio Provinciȩ, fir[mavit].
l.11 Ego Wido, auctor hujus donationis, manu propria firm[avi]. Pontius filius Widonis firm[avit]. Hugo filius Guidonis firm[avit]. Uxor Guidonis Aimirudis firm[avit]. Heldebertus frater Guidoni fir[mavit]. Hugone frater Guidoni fir[mavit].
l.12 Domnus Raimbaldus archiepiscopus firm[avit]. Guichironnus canonicus fir[mavit]. Aimaricus de Laurada, Fulcho de Auriol, Richardus de Laurada firmaverunt.
l.13 Wilelmus et Fulcho vicecomites Massiliȩ firmaverunt.
l.14 Pontius episcopus Massiliensis fir[mavit]. Arnulfus filius Pontii de Guarda fir[mavit].
l.15 [monogramme] DURANNUS monachus scripsit Guidone et fratribus ejus rogantibus et domno Isarno abbate mandante.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 380-381, n° 375.

POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 70, n° 135.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4046 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4046»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4046/. Date de mise à jour : 29/03/12.