Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 18 n° 80

<< < / > >>

Numéro4041

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date15/10/1040(fiabilité :texte)

LieuMarseille(lat :apud Massiliam, in eodem monasterio)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche465   mm

Largeur en bas660   mm

AuteurPape Benoît IX

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Privilège donné à Saint-Victor de Marseille par le pape Benoît IX, le jour où il consacre son église en présence des évêques de Provence, des comtes Geoffroi et Bertrand et des vicomtes de Marseille.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Supernȩ divinitatis potentia sicut nullo humanitatis ingenio, in sua stabilitatis substantia ut est conprehendi potest, ita nec ullius per exil[...s]ag[aci]tate indisponendis ro[...] ordinatio-
l.2-nibus investigari valet. Quippe qui omnibus creatis, vita jugentibus cum motione suum quoque ingenium attribuit, et si dissimile, et ex cogitatu [in] comprehensibile, tam preminenti huma-
l.3-nȩ conditioni quanto cariori, tanto potiorem sui cognitionem dedit, et mirabili facilitate suȩ divinitatis conpotem quadam perpetuitate donavit. Hoc in auspiciis creationum, quibusdam
l.4 claruit, quos et vitȩ integritas et morum aequitas inmaculatos reddiderat, et si carne corruptibiles, spiritu tamen victuros, suȩ perpetuitati c[o]njuxit. Sed in variis temporis successionibus omnipotentis
l.5 Dei nutu continentiae credit diversa conditio [et qui sua sponte] ser[v]ando sincera perti[n]erant, haec illo posteritati sunt perceptis injuncta legalibus. Et unde parens assumit victu-
l.6-ro spiritui premium pre[obtatum], inde transgressor emeritum detrimentum, precipuum namque actenus bonum necdum legibus humana precurrentibus inditum habebatur, quo a[...]mulum perfectio-
l.7-nis quispiam [duc]tetur. Hoc mira providentia mirus opifex per suum Verbum monstrandum et speciale bonum elegit, quod quanto attentius astiusque perstringitur tanto suȩ perfectionis
l.8 privilegio prepollens sublimatur. Hoc vero nominari quod Deus est caritas promeretur in qua legum omnium extad supplementum, si suma mentis [avidi]tate servetur. Hanc dominus noster Jhesus Christus
l.9 creator et redemptor effici indelictione inimicorum et orando pro persequentibus docuit, cum pend[e]ns in cruce dixit: Pater ignosce illis, hanc Stephanus prim[us] post Christum postquem chorus apostolorum
l.10 servandam omni seculo intimavit, hanc universalis ecclesia per totum orbem diffusa, debere servari predicat. Hac videlicet caritate inicio suȩ ostensionis [ec]clesiȩ inicium sumpserunt.
l.11 Sicque apostolicalis electio, et discipulorum plena caritate successio, singulas per mundum muniunt civitates ecclesiarum presidio, suȩ benedictionis firmatarum subsidio, in quibus fidei augmentum
l.12 posteritas capiat, et ab renuntiatio stabilitatem, continuata communione vivendi. Sed quȩ diversis Dei beneficiis, preelecta, nullam habendo maculam, filios adobtatos spiritus sancti gratia co-
l.13-operante, in largum benignitatis sinum, in numeros colligit. Haec in diversis mundi partibus diversis infestationibus inimici aliquando jacturam incurrit, et nisi Dei suffragetur
l.14 auxilio, non eruitur a precipitio. Hac de causa permoti, summi antistites ecclesiarum et abbates cenobiorum, diligenti cura solliciti, prevenire dampna, impulsu precum hac instan-
l.15-tia orationum, debemus, ut quibus jurȩ custodia commissa debetur, Domino juvante, servetur. Denique sanccitum esse a sanctis ecclesiȩ rectoribus perhibetur quo statu quave institutione
l.16 sancta martyris ecclesia Victoris permanere consuevit, quȩ sine ruga, immaculato thoro, hucusque sedule viguit, et sponsum Christum via inmaculata castoque vestigio est sequuta.
l.17 Haec est denique illa ȩterni sponsi aula, quȩ ita claruit apostolica benedictione atque omnium peccaminum labe absolutione, ceu universalis Romana ecclesia clavigeri Petri, et ideo secunda
l.18 Roma legitur esse; quod, ne oblivioni daretur futuris temporibus, actenus impressum antiquis continetur marmoribus. Hac diligentia muniendum censuimus predicti martiris
l.19 monasterium, apud Massiliensem urbem tempore Antonini fundatum, quod postea a beato Cassiano abbate constructum, eodem rogante, ut fertur a majoribus natu,
l.20 a beatissimo Leone, Romanȩ sedis antistite consecratum, et ejus apostolica benedictione atque auctoritate sublimatum; in quo majorem constituentes ecclesiam in honore sanctorum
l.21 apostolorum Petri et Pauli et omnium apostolorum, aliamque in honorem sanctȩ Dei genitricis Mariae sanctique Johannis Babtistȩ, multorum sanctorum collatis pignoribus, consecrarunt. Quod multis dilatatum
l.22 honoribus et preceptis decoratum imperialibus, videlicet Pipini, Karoli, Ludovici et Lotharii, regum Francorum, necnon passionibus sanctorum martirum Victoris et sociorum ejus, sed et aliorum
l.23 specialiter duorum, Hermetis et Adriani, seu et sancti Lazari, a Christo Jhesu resuscitati, ac sanctorum Innocentum, quin immo innumerabilium aliorum sanctorum martirum et confessorum sanctarumque
l.24 virginum, plurimorum sacrorum voluminum testimonia produnt; nam et in his occiduis partibus, ad monachorum profectum ac regularem tramitem, Cassianus hinc primus emicuit, ad
l.25 promulgandam circumquaque monachorum legem; quodque monasterium ita in amore Christi sponsi ambiens perduravit, ut in omnem terram ejus sonus exiret, et in fines orbis terrae
l.26 ejus doctrina, ut lucerna fulgens, luceret; cumque diutius in tanti amoris matrimonio perdurasset, omissa prole tante nobilitatis, de vagina Vuandalorum callidus exactor
l.27 educitur, quod necare antiqui serpentis framea corrupto velle disponit; hoc extincto sobolumque flore omissa, viduitatis lacrima, flebilis et infelix, nimioque senio consump-
l.28-tum permansit. Post nempe [annorum curricula], temporibus sanctȩ Romanȩ sedis [antistitis Johannis, clar]uit sacris virtutibus Vuifredus abba, loci [hujus] rect[or], qui se mundo crucifixit
l.29 et mundus sibi. Hic ergo has ȩdes condens miris doctrinis dilatavit, velle necnon posse vicecomitum, seu egregii presulis Massiliensis. Post cujus vero obitum, Ysarnus sumpsit
l.30 ad regendum cenobium, ut ejus merito floreret in seculum; per quod cenobiale studium nostris in partibus accepit inicium. Hoc igitur a predecessoribus nostris statutum, ego Benedictus, sanctȩ sedis
l.31 Romanȩ ecclesiȩ apostolicus, et Raiambaldus, Arelatensis apostolatus Throphimi vicarius, ceterique presules Galliarum: Pontius videlicet Massiliensis, cujus tuitione ac patrimonio predicta
l.32 consistit ȩcclesia, et Leodegarius archiepiscopus Vienensis, Pontius Valentinensis, et Udulricus Tricastrensis, Franco Carpentoracencis, et Benedictus Avenonaensis, Petrus Aquensis, et Cle-
l.33-mens Cavellicensis, Stephanus Aptensis, et Petrus Vasionensis, Hysmido archiepiscopus Ebredunensis, et Feraldus Guapincensis, Petrus Sistericensis, et Ugo Dignensis, Bertrannus Regen-
l.34-sis, et Gaucelmus Forojuliensis, Deodatus Tholonensis, et Heldebertus Antipolensis, Durandus Vinciensis, et Nectardus Niciensis, Ameliu[s Se]necensis, et Pontius Glanicensis,
l.35 cum omni clero nobis commisso, necne abbatum ac monachorum caterva, qui in vinea patris familiae denario beatȩ remunerationis laboraturi intravimus, [.]ulto pondere diei et estus, ac cleri-
l.36-corum plurimorum, diversorum graduum, fideliumque Christianorum utriusque sexus fere decem milium ad ejus thalamum reparandum venimus, et impenetrabil[i] munitione firmamus, et sanctitum
l.37 testamur, precibus jamdicti pastoris Ysa[r]ni, necnon vicecomitum Vuilelmi et Fulconis, idipsum asen[s]um prebentibus principibus Gauzfredo et Bertranno, cum totius Provinciȩ nobilibus, credentes Salva-
l.38-toris dictum dicentis: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum; et: Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis. Igitur in unum congregati, trifida bene-
l.39-dictione apostolico privilegio predictam aecclesiam sanctificamus, atque in pristino absolutionis decore ponimus, quo omnis poenitens, qui ad ejus limina triti[s p]assibus venerit, ecclesiae fores sibi pate-
l.40-ant et indulta facinora peccaminum, absolutus omnium criminum squaloribus, libere ad propria redeat letus, eo scilicet tenore, ut transacta peccata sacerdotibus confiteatur, et de reliquo
l.41 emendetur. De advenientibus vero ad hoc monasterium, ob honorem sanctorum et reverentiam loci, precipimus ut quicumque quempiam advenientium, vel ibi commorantium, v[el] ad propria remeantium, leserit aut damp-
l.42-naverit, in corpore vel in aliqua substantia, iram et maledictionem Dei et omnium sanctorum incurrat, sitque anathema maranatha, nisi ad emendationem congruam venerit infra XL dies.
l.43 Si quis ergo imperator, rex, dux, marchio, comes, vicecommes, archiepiscopus aut episcopus, vel cujuscumque qualitatis aut quantitatis persona, utriusque sexus, undecumque evenerit, volens sibi vin-
l.44-dicare aut inquietare vel confis[c]ari res supradicti cenobii, in ecclesiis aut locis, vel agris seu reliquis possessionibus, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, in quibuslibet
l.45 pagis ac territoriis, vel quicquid etiam deinceps propter divinum amorem ibidem collatum fuerit, ullo umquam tempore invadere prohibemus, vetamus et excommunicamus sive maledicimus
l.46 et in omnia secula anathematizamus. Et qui presumpserit careat regno Dei, sitque cybus ȩternȩ combustionis, et deleatur de libro viventium et cum justis non scribatur! Maledictus sit velle
l.47 et posse et etiam cogitatu! Bibat de [fi]ala irae Dei, et ardeat ignivoma flama Judae et Pylati, in secula seculorum, amen, nisi pȩnitentia ductus emendare dampnum studuerit cum satisfacti-
l.48-one! Quin potius hoc monasterium prelibatum, omni ex parte tutum, inviolabile perseveret, et salvum maneat per omne evum, amen! Et ut hoc verius credatur, multorum nomina
l.49 testium subter jussimus conscribi.
l.50 Acta puplice apud Massiliam, in eodem monasterio, idibus octobris, die ejusdem loci consecrationis, anno millesimo XLmo dominicȩ incarnationis, inditione octava, IIIIa FERIA.
l.51 Dominus Raiamballus archiepiscopus Arelatensis fir[mavit]. Petrus archiepiscopus Aquensis fir[mavit]. Hismodo archiepiscopus Embredunensis fir[mavit]. Stephanus episcopus Aptensis fir[mavit]. Pontius episcopus Massiliensis fir[mavit]. Deodatus episcopus Tolonensis fir[mavit].
l.52 DESIDERIUS NOTARIUS SCRIPSIT.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° p. 421.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 14, n° 14.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 2, p. 1154-1155, n° 613.

ZERNER (Monique), Les cartulaires de Saint-Victor de Marseille : Retour aux manuscrits, in LE BLEVEC (Daniel), Les cartulaires méridionaux, Actes du colloque organisé à Béziers les 20 et 21 septembre 2002, Paris, 2006, p. 163-216, p. 211-213, n° 1 [édition d'après le cartulaire].

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4041 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4041»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4041/. Date de mise à jour : 29/03/12.