Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 18 n° 76

<< < / > >>

Numéro4037

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/02/1038(fiabilité :texte)

LieuLe Muy(lat :in castro Marsensi)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche197   mm

Largeur en bas600   mm

AuteurHildebert, Ayclias sa mère, Guillaume, Bertrand et 1 Hugues ses frères

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Childebert, Ayclias sa mère, Guillaume, Bertrand et Hugues ses frères, donnent à Saint-Victor de Marseilleµ, des biens situés au château de Marsens (Le Muy dans le Var), dans le comté de Fréjus.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam terrenis rebus celestia comparantur, pro eo quod Dominus dicit in euvangelio : Thesaurizate vobis thesauros in cȩlo ubi neque ȩrugo nec tinea demolitur nec fures effodiunt et furantur, et item : Facite amicos de
l.2 mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in ȩterna tabernacula. Et rursus alibi : Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis et sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
l.3 Idcirco, ego Heldebertus et mater mea Ayclias et fratres mei Vuilelmus, Bertrannus, Hugo, donamus aliquid de alode nostro quod est situm in comitatu Forojuliense, in castro quod vocatur Marsens, in loco qui vocatur
l.4 Sala Laudimii, hoc sunt terras cultas et incultas, cum arboribus pomiferis atque inpomiferis, pratis, paludibus, atque omnia quȩ infra terminos determinatos fuerint donamus, cȩdimus, transfundimus omnipotenti Deo et monasterio
l.5 sancti Victoris, abbatibus quoque et monachis, tam presentibus quam et futuris, jure perpetuo, pro anima patris nostri et pro redemptione animarum nostrarum parentumque nostrorum. Termini vero istius alodis sunt isti: ex una parte,
l.6 de una petra, quam vocant Stantem Antiquum, in directum usque in viam publicam, que venit de monasterio quod vocant Salam Rodbaldo, usque ad pontum de la Mota; et de ipso ponte, sicut fluvius Narthobiȩ discurrit, usque in illo loco
l.7 ubi rivus de Sala Laudimii cadit in Narthob[iam]; et de ipso loco, sicut ipse rivus tenet, usque in Salam Laudimii, et sicut ipsa paludis est in directo usque in supradictam stantem. Et ego Ricaus, filius Lautaldi, [quantum infra]
l.8 istos terminos habeo, totum dono omnipotenti Deo et sancto [Victori, pr]o redemptio animȩ meȩ, et pro anima patris mei par[entumque meorum. Si] quis igitur, contra hanc donatione[m] obstiterit vel aliquid minuere vel subtrahere voluerit
l.9 ex hac helemosinaria donatione, iram et maledictionem omnipotentis Dei et omnium sanctorum ejus incurrat, et cum Juda traditore [in in]ferno particeps fiat, nisi cito ad congruam veniat emendationem. Igitur nos supradicti
l.10 donatores hanc cartam manibus nostris firmavimus, et testes firmare rogavimus.
l.11 Pontius Amelius fir[mavit]. Pontius Isnardus fir[mavit]. Armannus fir[mavit]. Hugo de Fabricas fir[mavit]. Vuitbertus fir[mavit]. Mataronus fir[mavit. Eli]siars fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Vuilelmus de Pal[ude] fir[mavit]. Rostagnus fir[mavit]. Gisbernus fir[mavit].
l.12 Facta hȩc donatio anno incarnacionis dominicȩ millesimo XXXoVIII, NONIS FEBRUARII, FERIA II, in castro [Mar]sensi. [Fr]ohtbertus presbyter scripsit, rogantibus supradictis donatoribus.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 561-562, n° 570.

Responsable

M.J. GASSE

Comment citer cette notice

Acte n°4037 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4037»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4037/. Date de mise à jour : 29/03/12.