Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 17 n° 72
Numéro4033
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1037(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche155 mm
Largeur en bas602 mm
AuteurAdalgarde, veuve d'Arbertus de Lançon de LANCON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 suae ammonicionis verba ait : Date et dabitur vobis et alibi Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis et sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Provideis quippe
l.3 michi dum hic satis fragili circumdita degeo carne, quid prodesse in futuro ac valere possit mihi, [offero] atque dono omnipotenti Deo, qui michi dedit omnia [quȩ] habeo, de ipsis suis donis, in present[i], secundum pos-
l.4-sibilitatem meam, ad proprium alodem, sancto Victori, ejus martyri, et abbati presenti domno Isarno omnibusque [monachis t]am presentibus quam et futuris, ut intercessores sint jugiter apud Deum, pro omnibus peccatis meis, hoc est quartam
l.5 partem castri vel villȩ Triganciȩ, in comitatu Regense, cum omnibus sibi accidentibus. Hoc est in campis, vineis, pratis, pascuis, garricis, montibus, arboribus pomiferis seu et inpomiferis, aquis eorumve decursibus,
l.6 molendinis, accessisque omnibus et cum introitu, vel exitu suo, in omnibus quartam partem trado predicto [coeno]bio eadem scilicet racione, ut teneam in vita mea, et post obitum meu revertatur ad sanctum Victorem.
l.7 Sane si aliquis quod evenire minime credo, contra hanc donacionem meam venire vel obsistere voluerit, obtine[re istu]d non valeat, sed fiat excommunicatus et cetu sancte Dei ecclesiȩ exclusus, et in vinculo coactus
l.8 solvat auri obtimi libras Xcem.
l.9 Ego Adalgardis que olim fui uxor domini mei Arberti de Alancione, Domino ejusque martiri Victori dono et manu mea firmo, pro redempcione scilicet animȩ meȩ et mei mariti filiorumque meorum et subter annexis testibus firmare rogo.
l.10 Facta donacio hȩc anno millesimo XXXVII domini nostri Jhesu Christi, regnante Cono imperatore. Rotlandus scripsit.
l.11 Poncius, imperante matre, firmavit. Bertrannus clericus firmavit. Folco firmavit. Poncius firmavit.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 617, n° 621.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4033 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4033»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4033/. Date de mise à jour : 29/03/12.