Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 17 n° 71

<< < / > >>

Numéro4032

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1037(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche80   mm

Largeur en bas396   mm

AuteurBencelinus, Gotholenis son épouse, Wilelmus et Feraldus ses fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Bencelinus, Gotholenis son épouse, Guillaume et Feraldus ses fils, donnent à Saint-Victor de Marseille les rives de la Durance au-dessous de Gontard [La Roque-d'Antheron] pour y construire un port.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini et salvatoris nostri Jhesu Christi. Ego Bencelenus et uxor mea, nomine Gotholenis, filii quoque mei Wilelmus et Feraldus, atque heredes mei me volente et consenciente, quorum nomina sunt hȩc: Poncius,
l.2 cognomine Helfantus, Raiambertus etiam filius Aurimundi, Umbertus necne et frater ejus Ricavus filii Teodorici, Aicardus quoque et fratres ejus, seu mater eorum, consenciente seniore suo Wilelmo, pro redemptione
l.3 animarum nostrarum parentumque nostrorum, et ut Deus faciat nobis misericordiam, et hic et in futuro seculo, donamus ipsum portum et ipsam ripam de Durentia, in ipso loco vel sub ipso castro quod vocatur Gontardus,
l.4 omnipotenti Deo et sancto Victori, martiri Massiliensi, monachis quoque ejus, tam presentibus quam futuris, ad proprium alodem jure perpetuo; et quicquid de tota ipsa ripa vel de ipso porto ad usus hominum
l.5 pertinere videtur, totum ab integro, sine ulla intermissione, omnes nos supradicti donatores omnipotenti Deo et sancto Victori, ejus martiri, donamus atque transfundimus jure perpetuo pro salute nostra parentumque
l.6 nostrorum et ut Deus omnipotens faciat nobis misericordiam suam et in isto seculo et in futuro. Sane si quis aut nos aut ulla persona hanc donationem voluerit contrastare vel disturbare aut in aliquo minuere,
l.7 ira Dei sit super eum, et extraneus sit a regno Dei nisi cito emendaverit. Nos supradicti donatores omnes propriis manibus firmavimus et testes firmare rogavimus.
l.8 Signum [croix] Wilelmus, Amalricus firm[averunt]. Adalus firm[avit. Dalmatius firmavit]. Rodulfus firm[avit]. Wilelmus presbiter firm[avit]. Poncius Verdis firm[avit].
l.9 Facta donatio hec anno incarnacionis dominice millesimo XXXVII, regnante Cono imperatore. Ermembaldus scripsit man-
l.10-dantibus supradictis heredibus.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 270-271, n° 246.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4032 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4032»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4032/. Date de mise à jour : 29/03/12.