Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 15 n° 64

<< < / > >>

Numéro4026

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/11/1036(fiabilité :édition)

LieuVienne(lat :in sinodo VIENNENSI)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche230   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurLéger, archevêque  de  VIENNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Léger, archevêque de Vienne, donne à Saint-Victor de Marseille et à son abbé Isarn, le monastère de Saint-Ferréol de Vienne auquel il venait de rendre ses possessions en y introduisant les moines marseillais.

Texte

l.1 [chrisme] CUNCTIS LIQUIDO PATET PRIMUM HOMINEM ITA A DEO [COMITEM] ATQUE IN PARADISO POSITUM UT SI PECCARE NOLLET NECESSITATEM [PECCANDI NON HABERET:
l.2 quia] vero invidia diaboli est seductus, atque in haec erumnosa a Deo projectus exilia, [homines ex eo] genitos natura postmodum aequeles fecit. Sed Deus qui est summum bonum, ipse p[raescius]
l.3 futurorum, postmodum per multa annorum curricula hominem suum carum animal regere [non destitit, imponens unum] aliis, patriarchas primitus et prophetas ac deinde reges ad extremum vero te[mpus]
l.4 sacerdotes. Haec autem ideo facere voluit ut si quis ejus amore peccata nollet [vitare, coerceret eum vi]delicet alterius timore. Sunt itaque multa quȩ per Moysen prȩcepit, et quae [Aaron primo]
l.5 sacerdoti injuncxit. Ad ultimum vero beato Petro apostolorum principi ligandi [atque solvendi potestatem] contulit, et ab eo usque ad nos licet indignos hanc potestatem permanere concessit.
l.6 Quapropter ego LEODEGARIUS sanctae matris aecclesiae Viennensis archie[piscopus, omnium Dei fidelium ser]vus, exemplo et amore praedecessorum meorum tactus, cupiens ornare ȩcclesiam nostram,
l.7 que condam gloriosissime floruit, prop[o]no et desidero deservire bea[tissimo ac domno Ferreolo marti]ri, et civitatis nostrae tribuno, siquidem ȩcclesia ipsius vel coenobium quod voca[tur
l.8 GRINIENSIUM, quadringentorum simul in se habuit multitudinem monachorum. Nos ve[ro quos ab haec Deus] infelic[i a] perduxit tempora, si non ita, saltim quod possumus adimplemus. Reddi[mus
l.9 ergo sibi videlicet Sancto Ferreolo ipsiusque condam monasterio ex hereditate ipsius [quidquid in nostro domi]nio tenebamus, seu etiam ubicumque fuerit inventum aliquid ex ejus hereditate, tot[um]
l.10 omnino reddimus, et eos qui tenent, si reddere voluerint, in hac elemosina adjungimus. Sed et [fidelis noster] Bladinus quicquid de ejus hereditate in beneficio de nobis tenebat, totum r[ediit insuper]
l.11 et de suo alode largitur. Hoc ergo per consilium nostrorum fidelium facimus, collaudante omni clero et populo ȩcclesiae nostrae, insuper et annuente Hermengarda inclita regina, regis Radulfi uxore
l.12 nunc vidua. Ponimus ergo in ipso loco Dei servos ex monasterio Sancti Victoris gloriosissimi martyris Massiliensis, ipsumque locum cum omnibus ad se pertinentibus eidem Sancto Victori perpetualiter d[amus]
l.13 et viro venerabili ISARNO abbati per consilium et voluntatem domni abbatis Odilonis Cluniacens[is et consensu]m fratrum suae congregationis.
l.14 Facta donatio haec elemosinaria, anno incarnationis Domini nostri Jhesu Christi millesimo XXXVI in die [...] epacta Ia, anno VIII, imperatoris romanorum CONRADI. Obsecramus [itaque]
l.15 ex auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti ac nostra, contradicimus et excommunicamus ut n[ullus success]orum nostrorum ecclesiȩ hujus nostrae pontificum sive aliqua persona disrump[e]re vel inquietare
l.16 ullo modo hanc elemosinariam donationem valeat vel audeat. Quod si fecerit, [omnibus Dei maledict]ionibus subjaceat et ab ecclesia Christi in die judicii separatus in inferno sepelia[tus sit],
l.17 dampnatus. Insuper et hȩc nostra donatio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione [subnixa].
l.18 EGO [monogramme] DURANNUS MONACHUS ad vicem domni cancellarii, DOMNO archiepiscopo LEODEGARIO dictante atque mandante, scripsi, anno ordinationis ejus VI
l.19 nonas NOVEMBRIS LX, FERIA IIII. Acta publice in sinodo VIENNENSI in presentia dom[ni L]eodegarii archiepiscopi et canonicorum ipsius aecclesiae multorumque fidelium, abbatum,
l.20 monachorum, aliorumque clericorum diversorum graduum fere quingentorum omni affectu ea que hic [habetur] genti[um] inserta acclamantium atque laudantium simul etiam si quod absit ulla umquam
l.21 persona secularis aut ȩcclesiastica ullo modo inquietare voluerit hoc donum invocatione [divina e]t auctoritate omniumque sanctorum ac virtutum cȩlestium eos excommunicantium atque
l.22 anathematizantium qui quolibet modo inquietare voluerint hoc donum ullo [unquam tempore]. Amen.
l.23 Ego Leodegarius archiepiscopus propria manu firmo. Signum Hartaldi prepositi. Signum Burnonii laici [patris] ejus. Signum Herbertrarchi diaconi. Signum Sinfredi archidiaconi. Signum Arnaldi archidiaconi.
l.24 Signum Pontii presbiter. Signum Girardi diaconi. Signum Bernardi diaconi. Signum Sarili decani. Signum Ascarici le[vite]. Signum Senioreti cannonici. Signum Guigonis cannonici. Signum Richardi subdiaconi. Signum Adalardi custodis.
l.25 Signum Garnerii magistri scolȩ. Signum Nortaldi abbatis Sancti Petri. Signum Pontii abbatis. Signum Dothmari abba[tis. Signum] Wilelmi patris archiepiscopi. Signum Wilelmi filii ejus. Signum Huberti comitis. Signum Haectoris.
l.26 Signum Herberti et Artaldi fratris ejus. Signum Herberti prepositi Diensis. Signum Arnulfi l[evite]. Signum Adalardi [abbatis Lugdu]nensis. Signum Hodrici abbatis. Signum Eugenii abbatis. Signum Ugonis cannonici. Signum Girardi levite.
l.27 Signum Girardi cannonici. Signum Hugonis Matelli levitae. Signum Bernardi cannonici. Signum [... Signum] Adalardi grammatici cannonici. Signum Berlionis Blanchi cannonici. Signum Blandini
l.28 laici. Signum Renconis l[...]. Signum Widgerii cannonici. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Lamberti sub[diaconi. Signum R]othmaris sub[diaconi]. Signum Rohtbaldi subdiaconi.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 534-535, n° 1064.

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 9.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4026 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4026»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4026/. Date de mise à jour : 29/03/12.