Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 15 n° 63

<< < / > >>

Numéro4025

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/06/1035(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche248   mm

Largeur en bas282   mm

AuteurLambert, Austrudis son épouse et leurs enfants

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Lambert, Austrudis, son épouse, et leurs enfants donnent à Saint -Victor de Marseille des terres situées près du château de Palayson sur les bords de l'Argens et du chemin de Fréjus.

Fac-similé

Texte

l.1 Omni homini, dum licet, et in hac vita subsistit, det ȩterna retributione cogitare debet. Dicente scriptura : Quantum potest
l.2 manus sua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, est aput inferos quod tu properas. Et Dominus dicit
l.3 in evangelio : Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extin-
l.4-guit peccatum. Ut quando ad diem juditii venerimus, audire possimus : Venite benedicti patris mei,
l.5 percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Propterea ego Lanbertus et uxor mea Astrus
l.6 et filii nostri damus aliquid de ereditate nostra, in comitatu
l.7 Forojuliense, subtus castrum quȩ nominant Palaione, pro redemptione animarum nostrarum, ut Deus omnipotens, per interces-
l.8-sione sanctȩ Mariȩ virginis [atque] omnium sanctorum, et orationes monachorum, absolvere dignetur peccatorum
l.9 nostrorum. Et sunt consortes de ipsa hereditate: ex uno latus, fluvius Argentius, de molia de Burga usque in finem de
l.10 terra que fuit Guidbaldi, et pergit sursum, ex alio fronte, usque in area decimaria et usque in via subtus Crota, et gi-
l.11-rat se per viam usque ad vineam sanctȩ Mariȩ, et postea flexit se desuper per Cretium, et donat usque in viam quȩ venit
l.12 de Frejurio, et revertit per ipsam viam usque ad vallatum quȩ fecit aqua super molia Burga, et descendit usque in ipsa.
l.13 Et quantum infra istos terminos habet, cultum vel incultum, omnia donamus Deo et sanctȩ Mariȩ vel sancti Johannis Baptistȩ
l.14 atque sancti Victoris martyris Massiliensis.
l.15 Sane si quis, nos aut ullus homo aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationem ire, agere, vel inquiȩ-
l.16-tare voluerit, [non valeat vi]ndicare quod repetit sed componat in vinculo auri obtimi libras XVcim. Et postea
l.17 carta ista firma et stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta ista vel donatio VI idus junii, regnante Cona,
l.18 imperatore, anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi millesimo XXXV, indictione IIIa. Signum ego Lanbertus
l.19 et uxor mea, et filii mei, qui hanc cartam scribere fecimus et testes firmare rogavimus, manus nostras proprias firmamus.
l.20 Ato fir[mat]. Pontius et Bertrannus, fratres ejus, firmaverunt. Wilelmus, Arlulfus firm[ant]. Garibrannus fir[mat]. Lanbertus de la Pinna
l.21 fir[mat]. Silvius fir[mat]. [croix] Et insuper [i]ra omnipotentis Dei, et sancte Mariȩ et omnium sanctorum Dei in-
l.22-currat et cum Datan et Abiron, et cum Juda traditore qui Deum ac Dominum suum tradidit
l.23 in inferno participationem habeat nisi cito penituerit et ad emendationem venerit.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 551-552, n° 556.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4025 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4025»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4025/. Date de mise à jour : 29/03/12.