Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 14 n° 57
Numéro4020
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1033(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche202 mm
Largeur en bas668 mm
AuteurRaimbert, Michol son épouse, leurs fils et alii
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Archimberto atque Amalrico et aliis nepotibus, sicut meus senior Archimbertus donavit sancto [Petro Romȩ, i]ta et ego, cum supradictis nepotibus meis, in honore ejusdem apostoli Petri, donamus
l.3 atque in perpetuum tradimus sancto Victori, martiri Massiliensi, et habitatoribus ejus, pro redemptione animarum nostrarum parentumque nostrorum; et ego Teucia, cum filio meo Lamberto, similiter; omnes igitur
l.4 nos supradicti heredes ȩcclesias constructas in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Johannis Baptistȩ atque sancti Petri apostoli, sancti quoque Benedicti, cum terris cultis atque incultis determinatis,
l.5 caedimus atque jure perpetuo tradimus supradicto martiri Victori et abbatibus ac m[on]achis [ejus, ut] orent omnes pro salute animarum parentumque nostrorum; in tali convenientia, ut per singulo[s annos]
l.6 duarum cerȩ librarum quantitatem transmittant sancto Petro Romȩ. Et est ipsa donatio in [com]ita[tu Foroj]uliensi, in terminibus castri quod vocant Inter Castellos, in loco qui vocatur [Belmons].
l.7 Termini vero hujus donationis sunt talis disposicionis: ab oriente, ipse r[ivus quem vocant Mapas]; ab occidente, ipsum rivum de Cornoredda; a meridie, flumen qui vocatur A[rgen]-
l.8-tius; [ab aquilone], sicut ipse [mons] qui est supra ȩcclesiam [sancti Petri ver]git a[b meridiem, de ipso rivo qu]em vocant Mapsas utque in rivum de Cornoredda. In ista donatione sunt duo man[si],
l.9 extra istam terminationacionem, qui sunt in supradicto castro, cum omnibus rebus sibi pertine[ntibus].
l.10 Si quis sane ex nobis vel successoribus nostris hanc donationem vel convenien[ti]am vol[uerit con]traire vel mutare aut minuere iram omnipotentis Dei incurrat nisi cum satisfaccione emen-
l.11-daverit. Nos supradicti heredes hanc cartam scribere jussimus et manu propria firmavimus testesque firmare rogavimus. Rahimbertus firmat. Filii ejus firmant.
l.12 Pontius firmat. Alius Pontius firmat. Archimbertus firmat. Rahimbertus firmat. Radaldus firmat.
l.13 Facta carta ista donationis anno ab incarnatione Domini millesimo trizesimo tercio, regnante domino nostro Jhesu Christo.
l.14 Aldoardus rogitus [scri]psit.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 524, n° 530.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4020 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4020»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4020/. Date de mise à jour : 29/03/12.