Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 12 n° 48

<< < / > >>

Numéro4010

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1031(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche240   mm

Largeur en bas680   mm

AuteurGoncelinus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Goncelinus donne à l'abbaye Saint-Victor de Marseille la quatrième partie de la villa de Trigance, dans le comté de Riez.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Omnipotens factor cunctorum Deus mortalibus largiri dignatus est gratanter quod eidem, pro sui suorumque salute, debeat impertiri libenter. Igitur ego Goncelenus, meorum territus immanitate scelerum, premiorum etiam
l.2 tactus amore aeternorum, dono aliquid meae hereditatis, quae mihi obvenit jure hereditario, monasterio martyris sanctissimi Victoris, haut longe fundato a muris Massiliensis civitatis, ibidemque
l.3 Christo famulantibus monachis, quartam scilicet partem villae Triganciȩ, in comitatu Regense, eademque ratione ut quicquid mei videtur esse juris, in campis, vineis, pratis, pascuis, garricis, montibus,
l.4 arboribus pomiferis seu et impomiferis, aquis eorumve decursibus, molendinis accessisque omnibus, cumque introitu vel exitu suo, vel quicquid est quod eidem villae pertinere videtur, in omnibus quartam
l.5 partem trado predicto coenobio, ut servi Dei eodem commorantes apud judicem Deum, pro meorum abolicione peccaminum genitorumque meorum perpetuo sint intercessores.
l.6 Sane si quis, ego, aut aliquis meorum parentum vel quȩcumque obposita persona hanc donationem inquietare temptaverit, omnicreantis Dei caelestiumque omnium virtutum et beatarum agminum ultricem iram in-
l.7-currat, et cum Datan et Abiron, atque cum Simone Mago, ac Juda Scarioth, ignis perpetui poenis crucietur et a liminibus sanctae matris aecclesiae et ab omni catholico populo alienus excommunicatus et anatema procul abiciatur.
l.8 Ego Goncelenus, auctor hujus donationis, hanc inscriptione fieri jussit et manu mea roboratam testibus firmare rogavit. Facta donatio hȩc anno incarnationis dominicȩ millesimo XXXI, indicione
l.9 quartadecima, regnante Rodulfo, rege Alamannorum sive Provinciae. Signum Mattildis firmavit. Dodonus, filius ejus, firmavit. Adalgarda firmavit.
l.10 Ugo et Aldebertus, fratres hujus donatoris, firmaverunt. Odo firmavit. Carbonellus firmavit. Amicus, frater ejus, firmavit. Dodonus firmavit.
l.11 Martinus scribsit.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 616-617, n° 620.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4010 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4010»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4010/. Date de mise à jour : 29/03/12.