Rodez, AD Aveyron, 3 G 300 n° 5 R 166

<< < / > >>

Numéro3939

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/905(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseRodez

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche245   mm

Hauteur à droite250   mm

Largeur en haut345   mm

Largeur en bas350   mm

AuteurBernard et Guago

BénéficiaireChapitre cathédral  de  RODEZ

Regeste

Bernard et Guago, exécuteurs testamentaires d'Arnoul, donnent à l'église cathédrale de Rodez deux manses situés à la Vayssieyrie, près d'Arvieu, dans le pagus de Rodez.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In conscribendis donationibus, hic ordo servandus est ut prius contineat nomen donatoris, deinde cui dona[tur],
l.2 postmodum res quȩ donantur. Nos igitur, in Dei nomine, Bernardus et Guago, elemosinarii Arnulfi, sicut ipse nobis viv[a]
l.3 voce injuncxit, donamus et cedimus ad casam Dei quȩ est constructa in honore sanctȩ Dei genetricis Mariȩ Rutenensis m[a]-
l.4-tris eclesiȩ, aliquid de facultatibus ejus pro anima illius, hoc est mansos II, qui sunt in pago Rutenico, in vicaria Canne-
l.5-dense, in loco qui dicitur Ad Illam Vaxiariam. Habent autem ipsi mansi fines vel terminationes : de subteriore fronte, rivum Petr[o]-
l.6-sum, de uno latus, terra filiorum Vuagonis sicut illa gutta intrat in rivum Petrosum usque ad eum locum ubi surgit ipsa gutta, de illo
l.7 loco venit in strata publica, deinde ascendit per illam stratam sursum usque ad bodenam que est in dextera et descendit in guttam de-
l.8-currentem, tunc de illa gutta ascendit iterum aliam gutticulam usque ubi ipsa surgit, et de illo loco vadit prope per locum designatum
l.9 usque ubi surgit altera gutta semper habens in sinistra terram filiorum Guagonis, deinde descendit procul per ipsam guttam usque ad lo-
l.10-cum designatum, tunc de illa gutta per loca designata et per bodenas fixas atque per arbores signatas sicut Bernardus et Guago cum
l.11 Acmaro episcopo designaverunt, vadit iterum ad unam guttam que surgit in illo bosco et decurrit inter ipsam terram et terram Adema-
l.12-ri usque in predictum rivum Petrosum. Quantumcumque intra istas fines concluditur, totum et ab integrum, cedimus et condonamus pro ani-
l.13-ma Arnulfi jamdicte ecclesiȩ Sanctȩ Mariȩ seu Acmaro episcopo et canonicis ibi Deo famulantibus, ita ut post hac die ipsos mansos
l.14 habeant et possideant et faciant inde quicquid ecclesiastico jure deliberaverunt. Si autem aut nos ipsi immutata voluntate
l.15 aut aliquis de eredibus ipsius Arnulfi contra donationem istam ullam calumniam generare presumpserit, hoc ei non liceat vindi-
l.16-care sed conponat partibus sanctȩ Mariȩ tantum et alium tantum quantum ipse res meliorate valere potuerint,
l.17 ac presens donatio omni tempore stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Facta donatio ista sub die veneris,
l.18 in mense januario, anno VIII regnante Karolo rege. Sigum Bernardo.
l.19 Sign[croix]um Guagonis. Sign[croix]um Leotaldo.
l.20 Sign[croix]um Eldinonis. Ardemarus
l.21 OTGARIUS LEVITA ROGATUS SCRIPSIT ADQUE SUBSCRIPSIT.

Notes

1

Bibliographie

VERLAGUET (P.-A.), in Revue historique de Rouergue, 1 (1916), p. 8-9 (traduction).

RIGAL (J.-L. éd.), in BONAL (Antoine), Histoire des évêques de Rodez, 1 vol., Paris, 1935, t. 1, p. 506-507, n° 1.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3939 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3939»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3939/. Date de mise à jour : 03/02/14.