Rodez, AD Aveyron, G 410 n° 1 R 45
Numéro3936
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date24/12/1118(fiabilité :étude diplomatique)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseCahors
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche270 mm
Largeur en bas230 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-FOY de CONQUES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ejusdemque loci fratribus omnibus salutem et apostolicam benedictionem. Licet ȩcclesiasticorum offitiorum tenor in ȩcclesiasticis libris legitimo
l.3 habeatur ordine constitutus, nichil tamen religioni obesse, immo prodesse plurimum credimus, si quis eisdem officiis
l.4 rationabiliter observantie quicquam et devotionis adjecerit. Samaritanus etenim noster cum duos denarios stabu-
l.5-lario ad infirmi curam protulit, ait : Si quid super errogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. In Rutenico igitur
l.6 pago, presertim apud Conchense monasterium vestrum ubi beate FIDIS corpus requiescere creditur, ante II nonas
l.7 octobris quibus eadem virgo martirium consumasse legitur, sicut ex more vos devotissime agere audivimus
l.8 vigilias et sollempne jejunium celebrari annuimus et decreti presentis auctoritate firmamus. Ubi enim
l.9 beati martires corporali presentia requiescunt, dignum profecto est et ȩcclesiastica consuetudine confir-
l.10-matum ut celebrioribus offitiis honorentur. Unde etiam concedimus ut in ordine missȩ, inter alias virgi-
l.11-nes, ejusdem sanctȩ virginis ac martiris memoria ex nomine celebretur. Passionem quoque seu miracula
l.12 que de eadem sancta virgine a katholicis viris scripta creduntur, in ȩcclesia legi pro ejusdem reverentia virginis
l.13 adprobamus. Siquidem ipsius gloriose virginis ac martiris natalicia, tam in nostra sacrosancta Romana ȩcclesia
l.14 quam in aliis mundi partibus, ad honorem Dei et comunem salutem cum magna obtamus devocione ac reverentia
l.15 celebrari, ad devotionem quoque supradictȩ martiris et monasterii Conchensis honorem adicimus ut ad Rute-
l.16-nensis episcopi electione Conchensis abbas semper deinceps debeat advocari, quia et in urbe ipsa electio solet
l.17 citra ordinem plerumque presumi et Conchensis locus adeo urbi habetur proximus et tanta persona censetur abbatis
l.18 ut precipue tanto ȩcclesiȩ negocio merito debeat interesse. Cetera monasterii vestri negotia tamque ad nos spe-
l.19-cialius pertinentia legatis nostris sive qui nunc sunt sive qui post futuri sunt in Galliis sollicitis diffinienda mandamus.
l.20 Vestrum enim cenobium et omnia ad idem pertinentia quieta, libera et integra cum suis semper volumus privilegiis permane-
l.21-re. Omnipotens dominus sua vos gratia benedicat et per sancte conversationis instantiam ad vitam ȩternam perducat. Amen.
l.22 Datum Laterani VIIII kalendas januarii.
l.23 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6218.
MARTENE (Dom Edmond), DURAND (Dom Ursin), Thesaurus novus Anecdotorum complectens Regum ac Principum aliorumque virorum illustrium epistolas et diplomata monumenta plura de Schismate Pontificum Aveniensium chronica varia, monumenta historica, varia concilia, statuta synodalia et opuscula varia SS. Patrum aliorum que auctorum Ecclesiasticorum, 5 vol., Paris, 1717, t. 1, col. 337-338.
DESJARDINS (G.), Essai sur le cartulaire de l'abbaye de Conques en Rouergue, in BEC, t. 33 (1872), p. 254-282, p. 273.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°3936 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3936»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3936/. Date de mise à jour : 03/02/14.