Rodez, AD Aveyron, 3 G 519 A R 265

<< < / > >>

Numéro3930

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/04/1051(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseRodez

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche145   mm

Hauteur à droite135   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurAlcherius, seigneur  de  MELLANCHA

BénéficiaireChapitre cathédral  de  RODEZ

Regeste

Alcherius [de Mellancha] donne l'église de Rignac à l'église cathédrale de Rodez. En retour, l'évêque de Rodez devra verser, à la mort d'Alcherius, dix sous raimondins à l'évêque de Lodève, soixante-dix sous raimondins aux chanoines de la cathédrale de Lodève et vingt sous raimondins aux moines de Saint-Sauveur de Lodève.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] Jhesu Christi domini nostri in nomine a quo, per quem et in quo fiunt, subsistunt consistuntque reguntur quoque ac disponuntur omnia. Incipit series olografi quod facit Alcherius, vir nobilitate
l.2 praecipuus, ut apostolus precipit Paulus: Omnia quaecumque facitis, sive in verbo, sive in opere, omnia in nomine Domini facite. Notum ergo sit omnibus hominibus quod ego Alcherius, quamvis peccator et in-
l.3-dignus, non tamen pietate et misericordia Christi difisus ob peccatorum meorum remissionem et genitoris mei Comarchi pariterque genitricis Trudgardis seu fratrum meorum adipiscendam
l.4 commissorum delictorum indulgentiam post mei corporis dissolucionem, relinquo simul et dono ad altare sanctae Dei genitricis Mariae Rutenensis sedis seniorisque aecclesiae aliquid
l.5 de alodio meo, quandam scilicet aecclesiam Sancti Petri in comitatu Rutenensi quae vocatur Regnacus, quam jure hereditario hactenus possideo cum omnibus quae ad eandem aecclesiam
l.6 pertinent et pertinere debent, tali modo talique tenore ut nullus episcopus nec ulla potestas sed neque aliquis homo vel femina donare alicui possit aliquid de hoc predicto, alodio neque
l.7 per alodium neque per fevum, nisi quantum ad presens donatum est. Quod si fecerint, veniant filii Ricardi vicecomitis et filii Abonis, nepotes mei, et ponant super altare sanctae Ma-
l.8-riae prefatȩ sedis viginti solidos Rutenensis monete, et habeant ipsam aecclesiam cum omnibus quae sunt ejusdem aecclesiae. Denique ego Alcherius haec omnia ideo dono pariter
l.9 et concedo predictae sedis altari, ut pontifex ejusdem aecclesiae, me defuncto, donet Lutevensi episcopo pro offerendo sacrificio laudis Deo decem solidos propter remedium
l.10 animȩ meae et absolutionem meorum peccatorum, insuper et kanonicis ipsius sedis sancti Genesii Lutevensis donet septuaginta solidos Raimundenses in comunia, quin
l.11 etiam monachis altaris sancti Salvatoris quod est situm in eadem villa donet XXti solidos similis monetȩ; horum autem denariorum numerus concluditur in centum solidis
l.12 optimis Raimundensibus. Facta carta hujus donationis VIIIo idus aprilis, anno MoLoIo ab incarnatione Domini, regnante Aianrico rege. S. Alcherii qui hanc
l.13 conscriptionem fieri jussit firmarique rogavit. S. Gauzfredi. S. Bernardi. S. Ugonis. Geraldus scripsit.

Bibliographie

BOSC (L.P.C.), Mémoires pour servir à l'histoire du Rouergue, éd. originale, t. 3 (Rodez, 1879), éd. originale, t. 3 (Rodez, 1879), p. 410, n° 28.

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, éd. originale, t. 2 (Paris, 1733), Preuves, col. 218.[3e éd, t. 5 (Toulouse, 1875), col. 463-464, n° 231].

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3930 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3930»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3930/. Date de mise à jour : 11/09/14.