Lille, AD Nord, 36 H 62 n° 660

<< < / > >>

Numéro393

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1076(fiabilité :étude diplomatique)

LieuCambrai(lat :Cameraci)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche630   mm

Hauteur à droite600   mm

Largeur en haut407   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurLietbert, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBERT  de  CAMBRAI

Regeste

Lietbert, évêque de Cambrai, confirme à Saint-Aubert de Cambrai les autels de Wancourt et de Thiant.

Fac-similé

Texte

l.1 L. Dei gratia Cameracensium EPISCOPUS COEPISCOPIS SUIS SUCCESSORIBUS ET CUNCTIS CHRISTI FIDELIBUS, SEMPER IRE DE VIRTUTE IN VIRTUTEM TANDEMQUE
l.2 pervenire in Sion ad Dei Deorum visionem. Quoniam karitatem omnis consummationis finem esse nemo quis dubitet, quisquis eam in omnibus
l.3 [usibus suis retinuerit] in fine tamen hanc uberius excolere debet; finis enim precepti, sicut scriptum est, est caritas, et in veteri lege
l.4 [non tantum] capud [sed et] cauda hostiȩ offerri in sacrificio jubebatur, quia non tantum initium boni operis, sed et finis a Domino conlaudatur.
l.5 Hinc est etiam quod omnis laus [in fine] canitur, et Joseph inter reliquos fratres suos talarem tunicam habuisse describitur. Quid est enim
l.6 tunicam usque ad talos [habere] nisi opus bonum usque ad comsummationem producere? His ergo et aliis divinȩ scripturȩ sententiis animatus,
l.7 et meorum fidelium bonorumque virorum consilio roboratus, in aecclesia sancti Autberti, in quo, prioribus canonicis ejectis seculariter viventibus, regu-
l.8-lares substitueram, aliquot [donaria contuli], quia ut inibi commorantes libere Domino deservirent, villas, terras, ȩcclesias, altaria etiam, alia
l.9 sine personis, alia cum personis exceptis [his que] prius erant illi ȩcclesiȩ, superaddidi. Ad ultimum vero, ut cȩtera que minus fȩci suppleret caritas,
l.10 quȩ, sicut paulo superius dixi, omnis caritatis est consummatio, in cursus in consummatione, idem prope finem mortis meȩ, prefatȩ ȩcclesiȩ fratribus,
l.11 sine personis et redemptione, exceptis obsoniis, quȩ ȩcclesiastico more per singulos annos solvuntur, duo altaria concessi, unum apud villam
l.12 [Walzuncurt, alteram apud] villam Tiens, tam pro meorum et antecessorum, et successorum, quam pro mea salute et animȩ meȩ remedio.
l.13 Ut autem hoc factum nunc et deinceps maneat indisruptum, subsequentibus meis litteratim precepi reservandum, subsignatis quidem hujus
l.14 rei testibus. Signum mei ipsius Lietberti episcopi, qui hoc scriptum sigilli mei impressione signari mandavi. Signum Gerardi pre-
l.15-positi et archidiaconi. Signum alterius Gerardi archidiaconi. Signum Mazelini [archidiaconi]. Signum Vuarmundi archidiaconi. Signum Widonis archidiaconi. Signum Wi-
l.16-drici [archidiaconi]. Signum presbiterorum Ramberti, [Rodulfi, Alardi], Raineri. Signum diaconorum, duorum videlicet fratrum,
l.17 [Godefridi et Offridi], Udonis, Fulberti. Signum subdiaconorum [Amulrici, Fulchardi]. Signum militum Amulrici, Engebrandi, Jo-
l.18-hannis, item Johannis, necnon Balduini.
l.19 Signum domni LIETBERTI [monogramme] pontificis.
l.20 Actum est autem hoc Cameraci, anno dominiae incarna-
l.21-tionis IoLXXmoVIto, indictione XIIIIa, regni quoque
l.22 Heinrici regis XXmoVto, presulatus
l.23 autem domni Lietber-
l.24-ti pontificis
l.25 XXmoVIImo.
l.26 [sceau].

Bibliographie

DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, p. 422-423.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 103-104.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 19, n° 20.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°393 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°393»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte393/. Date de mise à jour : 29/03/12.