Lille, AD Nord, 36 H 2 n° 2
Numéro392
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date01/11/1076(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Lateranis)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditioncopie figurée
Hauteur à gauche744 mm
Hauteur à droite729 mm
Largeur en haut268 mm
Largeur en bas266 mm
AuteurPape Grégoire VII
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBERT de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-soribus, salutem et apostolicam benedictionem. Superne miserationis respectu ad hoc universalis ecclesie curam suscepi-
l.3-mus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis faveamus et nostro libramine
l.4 caris omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus. Proinde juxta peti-
l.5-tionem tuam ecclesie beati Autberti hujusmodi privilegio auctoritatis nostre decreto indulgemus, concedimus
l.6 atque firmamus; statuentes nullum successorum tuorum nullum quoque dignitate preditum vel quemquam alium de his, que eidem vene-
l.7-rabili loco a te vel a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante allata
l.8 fuerint, sub cujuslibet cause occasionisve spetie minuere vel auferre ac suis usibus applicare aut aliis
l.9 concedere, sed concta que oblata sunt vel ibi offerri contigerit perenni tempore integra a clericis loci illius et
l.10 sine inquietudine volumus possideri, eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis
l.11 omnibus profutura. Hec igitur omnia, que hujus precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis, qui tibi
l.12 successerint, in perpetuum servando decernimus. Si quis vero episcoporum aut clericorum vel secularium personarum hanc constitutio-
l.13-nis nostre paginam agnoscens contravenire temptaverit, potestatis honorisque dignitate careat,
l.14 reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi que ab illo sunt male ablata,
l.15 restituat, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in
l.16 eterno examine districte ultioni subjaceat. Conctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
l.17 nostri Jhesu Christi, ut hic fructum bone actionis recipiant et aput districtum judicem premia eterne pacis
l.18 inveniant. Datum Lateranis kalendis novembris per manus Petri sancte Romanȩ ȩcclesiȩ presbiteri cardinalis ac bibliotecarii,
l.19 anno IIII pontificatus domni Gregorii VI papȩ.
l.20 [rota]. [benevalete] (KOM).
l.21 [sceau].
Bibliographie
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 49, n° 50.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 102.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°392 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°392»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte392/. Date de mise à jour : 29/03/12.