Reims, AD Marne, 56 H 12 n° 2
Numéro39
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/06/1064(fiabilité :texte)
LieuReims(lat :Remis public?)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche530 mm
Largeur en bas465 mm
AuteurGervais, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-TIMOTHEE de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Si utilitati et honestati aecclesiae nobis a Deo commissae diligenter intendimus et quaecumque in ea, ad divinae religionis cultum provida prȩdecessorum nostrorum vigilantia, ordinata sunt,
l.3 inconvulsa servamus; et quae ex his neglegentia vel aliquibus infortuniis deperierunt, reparare contendimus, patri familias nostro de credito nobis talento multiplex lucrum reportaturos, et euge
l.4 certissimae remunerationis nos credimus audituros. Unde considerantes aecclesiam Sancti Timothei martyris in municipio hujus sanctae sedis, cui, Deo auctore, presidemus sitam, quondam
l.5 clericorum numero et honestate religionis viguisse, sed partim adversis casibus, partim incuria ad titulum unius presbiteri esse redactam: ideoque ab archiepiscopo Adalberone ut ex
l.6 ejus reditibus hospitalitatis suppleretur utilitas, beati REMIGII monasterio ad possidendum concessam, piae sedulitatis opera adhibere curavimus, ut eam in antiquae honestatis
l.7 statum repararemus. Quapropter id notificantes HERIMARO abbati, injunximus ut hoc nostrae voluntatis propositum commendaret effectui, et ipsam aecclesiam Sancti Timothei cum
l.8 suis reditibus stipendiariam faciens Deo famulaturis inibi clericis, ex aliis possessionibus sancti Remigii in suo coenobio supplementum repararet hospitalitatis, qui libenter nostrae ordina-
l.9-tioni paruit, et sub nostrae auctoritatis privilegio XII canonicos in eodem loco aggregavit, utque regulariter ibidem divino insisterent servitio, canonicam praebendam eis
l.10 instituit. Haec ergo constitutio ut fieret efficatior, nos quoque ipsius aecclesiae altare ad augmentum stipendii eorum, perpetualiter ipsis esse proprium constituimus; et quandiu illic fuerint
l.11 canonici, ne quisquam successor noster eis illud auferat, sub divina auctoritate interdicimus. Preterea ratum esse volumus ut sint immunes ab omni archidiaconorum et archipresbiterorum
l.12 exactione positi tantum sub sancti Remigii dominatione, sub nostra tamen potestate et abbatis subjectione quemadmodum et monachi ipsius Sancti Remigii, ut sicut curam ex eorum animabus
l.13 abbas de nostra manu suscipit, eodem modo de eorumdem clericorum animabus curam a nobis suscipiat, ipseque eandem decano quem sibi ad eorum custodiam fidelem substituerit, manu sua committat.
l.14 Ipse vero abbas et necessaria victus eis provideat, et si quid in eorum conversatione reprehensibile invenerit, emendare satagat, ut securus in die juditii Deo de eis rationem reddere valeat.
l.15 Quod nostrae ordinationis decretum ne quis convellere vel aliquatenus temerare presumat, sub anathemate prohibemus ad posterorum memoriam id commendantes, cyrographo sub episcoporum
l.16 et abbatum majorumque nostri cleri et ceterorum fidelium nostrorum qui interfuerunt testimonio. Prandium autem quod canonici Sanctae MARIAE hujus Remensis acclesiae ibi accipiebant
l.17 in festivitate sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris pro Dei amore et nostro condonaverunt communi consensu perpetualiter abbati Herimaro et supradictis clericis ut sint eorum fratres ipsorumque
l.18 memoriam faciant in orationibus suis. Quam donationis largitatem ne quis convellere audeat futuris temporibus, cum coessentibus nobis episcopis et omni clero sub divini nominis obtestatione comminamur. [colonne1] [croix] Signum domni Gervasii, archiepiscopi. [croix] Signum Elinanni, Laudunensis episcopi. Signum Adelardi, Suessorum episcopi. [croix] Signum Frotlandi, Silvanectensis episcopi. [croix] Signum Widonis, Belvacensis episcopi. [croix] Signum Odonis, archidiaconi. [croix] Signum Herimari, abbati Sancti Remigii.
l.19 ACTUM ReMIS PUBLiCȩ, ANNo INcaRNaTioNiS doMINICȩ millesimo LXIIII, indictione II, regnante rege Philippo anno V,
l.20 IDUS JUNII.
l.21 [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 123-124.
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 24-25.
GOUSSET (Th.), Actes de la province ecclésiastique de Reims, 4 vol., Reims, 1842-1844, t. 2, p. 75-77.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 143 (Hermannus Contractus, Berengarius Narbonensis), Paris 1853, col. 1401-1402.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 119-122, n° 37.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°39 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°39»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte39/. Date de mise à jour : 29/03/12.