Toulouse, AD Haute-Garonne, 4 G 202 n° 1 liasse 5 n° 1

<< < / > >>

Numéro3898

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1073(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseToulouse

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche405   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurIsarn, évêque  de  TOULOUSE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  TOULOUSE

Texte

l.1 [chrisme] OMNE quod secundum carnem cogitatur eo instabili varietate, sepissime nutu quo ad rectitudinis statum minus in alium quemlibet consolidat, quicquid vero e regione
l.2 spiritali speculacione gerundum deliberatur, tanto alicujus concussionis manu minime quatitur, quanto velle et perficere pro bona voluntate ab illius illabitur dignatione, qui heri
l.3 et hodie idem continet esse. Quare interioris contemplationi hominis statuens speculam ad ipsius nostrarum sudor actionum estuat necessario gloriam, cujus preveniente nos gratia et subse-
l.4-quente illuminamur in tenebris, firmamur in lubricis. Tantis vero ac talibus ab ipsius pene crepundiis infantiȩ super aquam refectionis educatus educationibus, sed hactenus torpentis
l.5 servi indulgens desidiȩ, divini tandem amoris servili depulso timore perfusus ebriȩtate, minimus servorum Dei servus Tolosane urbis indignus, ego HYSARNUS episcopus, sexta licet
l.6 diei hora excolendam Domini vineam tardus aggredior operarius. Est quippe in prefata civitate divino nutu sine quo nec defluit ab arbore folium quȩdam ȩcclesia prothomartyris
l.7 STEPHANI tropheis insignata, sub pastorali provisioni meȩ exiguitati contradita, quȩm olim vario laquearium et pariȩtum rutilo ex polita fulgore, dominicȩ mensȩ ornamentorum vernans decore
l.8 copiosis prediorum facultatibus censuumve opimis exuberans reditibus, aecclesiis admodum circumcirca positis populari supereminebat concursione, ut prima earum mater et sedes cunctorum vocaretur
l.9 astipulatione. Nunc autem decessorum pro dolor incuria, a tante dignitatis non ad modicum ex inanita gloria, ad tantam aecclesiasticȩ gazȩ depopulationem suorumque devoluta est filiorum orbationem
l.10 quatinus nonmodo deperpessa parietum magna ex parte conqueratur ruina, verum etiam lugeat quod divini cultus religio a totius nisi fallor cleri excesserit memoria, ut merito illud sibi coaptetur
l.11 vaticinium, spiritalium plangens ita Jherusalem destitutionem filiorum. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capitate omnium platearum? Volens ergo ultimus prenomi-
l.12-natȩ ȩcclesiȩ ego prefatus filius ejusdem condescendere desolationi, obtentu et immunitate gloriossissimi nostri comitis Willelmi, consultu equȩ monasticȩ disciplinȩ propagatoris Cluniensium abbatis
l.13 HUGONIS, auxiliante quoque et cooperante reverendo HUNALDO abbate loci Moysiacensis, voluntate nec minus quorumdam inibi cohabitantium et spontanea deditione clericorum, assensu
l.14 vero primatum et principum prefati comitis ditioni militantium, deliberavi divina inspiratione non tantum scissuras ejusdem sedis reintegrare, ruinas implere, ornamentorum, prediorum, facultatumve
l.15 damna restituere, verum etiam ecclesiasticum vigorem ad pristini status lineam totis nisibus corrigere. Statui siquidem habita deliberatione, ut quicumque clericorum abhinc et deinceps corpori
l.16 voluerit [communicare] aecclesie p[relib]atȩ [mancipandum] se [noverit] rigori canonicȩ vite. V[er]bi gratia, ut nichil sibi aliquid proprium habeat vel etiam quod absit dicat Omnes una prandeant,
l.17 una somnium capiant. Communis omnibus secundum apostolicȩ institutionis formam victus sit et vestitus. Nulli preter licentiam sui prioris ubi ubi subpetat eundi vel evagan[di] libertas aliqua ut quibus unus
l.18 Dominus, una fides, unum est baptisma, unus existat spiritus et una anima. Ne vero alicui ob penuriam victus tante auctoritatem diffinicionis transgrediendi male blandiatur occasio
l.19 decernimus ac comunis consilii conspiratione statuimus, quatinus per omnes archidiachonatus predictȩ sedis epischopatus canonici Deo inibi militantes, archidiachonos ex propria congregatione commu-
l.20-ni consensu sibi eligant, substituant et per succedentium hujuscemodi ministrorum aecclesiȩ successiones, archidiachonatuum reditus accipiant, possideant. Dono igitur ego HYSARNUS episcopus consilio glorio-
l.21-sissimi predicti comitis Willelmi suique fratris Raimundi comitis Rutennorum et cunctorum Tolosanȩ regionis principum affirmatione et sanioris consilii sancte sedis canonicorum promissa regularibus insti-
l.22-tutis oboeditione, dono et in perpetuum possidenda relinquo sub communi vita regulariter in predicta sede canonicis viventibus, prepositurȩ scilicet ac decaniȩ, sacristaniȩ et capiscoliȩ
l.23 cunctum honorȩm. Dono vero omnem decimationem, omnem ȩcclesiȩ vel altaris oblationem, dono totum ab integro frumentum, quod antecessores mei et ego sancto STEPHANO portandum constituimus vel offe-
l.24-rendum. Dono autem illis cuncta episcopalium penitȩntiarum guadia, et omnes ȩcclesiȩ thesauros in eorum mitto custodia, eo scilicet tenore ut quicumque comes vel ȩpiscopus sive clericus vel aliqua
l.25 laicalis persona ex illo thesauro furtive aliquid aut violenter distaxerit vel abstulerit, excommunicationis feriatur sententia donec restituat quod male usurpavit.
l.26 Dono vero illam villam que Brakai cognominatur, terras ejus videlicet ac vineas, prata et cunctas ad illam pertinentes aquas atque silvas, culta et inculta, cum omnibus habitantibus
l.27 in ea. Dono autem eadem conventione sal meum omne quod accipio et habere videor de toto sancti SATURNINI burgo. Testamenti igitur confirmatione huic donationi confirmo, ut
l.28 liceat illis pro elemosina suscipere vel quocumque precio quicquid poterint emere, de toto honore que ab antecessoribus meis vel a me quilibet clerici sive laici fevaliter
l.29 tenent. Dono etiam extra muros predictȩ urbis Tolosȩ, trans omnes quas habeo ante portam civitatis ubi vocant Ad Faretrale. Ego quoque WILLELMUS comes
l.30 jam sepe predictus ad augendam hujus sancte institutionis dignitatem et servorum Dei in divinis obsequiis concedendam libertatem, eleccionem ac missionem episcopi in predicta sede constituendi quam
l.31 majores mei male sibi usurpaverant, ejusdem ȩcclesiȩ filiis relinquo atque soli arbitrio eorum sicut fieri debet permitto, ut quemcumque ipsi communi assensu chatolice elegerunt, ego
l.32 laudem et corroborem, huic quippe facto adest presentia, consilium favorque domni abbatis Cluniacensis supranominati, unacum jam predicto Moysiacensi abbate, aliarumque plurimarum nobilium
l.33 personarum, conventus. Commendamus igitur hanc nostram salutarem cessionem et operationem ego predictus presul HYSARNUS, et ego ejusdem civitatis comes Willemus tuitioni, protectioni et de-
l.34-fensioni prefati domni et venerabilis Hugonis Cluniacensis abbatis, tam ipsi quam omnibus in eodem loco abbatibus usque in seculum futuris, ut quicumque maligne mentis homo quod fecimus pessima
l.35 quod absit presumptione temerare vel infectum reddere studuerit, ipse Dei et proximi provocatus amore et nostra supplicatione, apostolice sedis non dedignetur pontificem interpellare, et ita
l.36 pro supradicti loci nostri sicut pro sui discucienda loci causa ante tante majestatis tribunal strenuissimus noster advocatus et precipuus [defensor stud]eat qui contra insurgentes insurgere,
l.37 [a]c facundus rationator adversus magniloquas obloquentium linguas assistere. Ad hujus ergo institutionis nostre corroborandum [...]onem et nullo tempore penitus abolendam
l.38 vestris pontificum pontifex, papa reverentissime domne Gregorii pedibus hanc terras munimus descriptionis cartam. Si quis igitur comes vel episcopus, sine alicujus invasionis manus
l.39 disceptatione, concussione, agitatione aliqua tam salutaris decreti temerare censinam attemptaverit vel inquietaverit, primo quantum spiritualis animadversionis gladius sub
l.40 episcopali et apostolicci quod terribilius interdiccione prevaleat expertus sicut ethnicus et publicanus se[cundo luat] in anima penas Hycar filii Karmi duplici in ȩternum et ultra contritione contritus.
l.41 Preterea quȩ superius continentur, ego HYSARNUS sepe jam prenominatus, addo ȩtiam huic donationi eodem tenore quo supra quartam partaem oblationum ȩcclesiȩ sancti Saturnini sicu-
l.42-ti habere videor ac possidere, dono ȩtiam tertiam partem cimiterii ejusdem ȩcclesiȩ ne[c]non et pastum quem solent mihi reddere canonici ipsius loci, in festivitate beati Saturnini.
l.43 Hoc totum dono et in perpȩtuum habendum concedo, domino Deo ejusque gloriose genitrici semper virgini Mariȩ, atque beatissimo prothomartiri Stephano et canonicis modo inibi canonicȩ degentibus
l.44 et futuris. Insuper quoque dono eis quicquid ex eadem ȩcclesia ex consuetudine soleo habere, similiter et quartam partem omnium ȩcclesiarum diocesanarum illarum scilicet unde reddenda est. Iterum
l.45 ego HYSARNUS episcopus supradicta nominatim colligens preposituram scilicet ac decaniam, sacristaniam et capiscoliam, omnes archidiachonatus omnesque census et consuetudines quas
l.46 habeo et teneo et habuisse vel tenuisse visus sum in ȩcclesia beati SATURNINI quartam scilicet partem oblacionnem altaris, terciam partem cimiterii, pastum etiam quem debent
l.47 mihi reddere, operam quoque ejusdem ȩcclesiȩ construȩnde, reddiciones iterum quasdam de ȩcclesia beate Marie Tolosanȩ urbis usque adeo mihi redditas et consuetudines in eadem et cȩtera
l.48 omnium ȩcclesiarum totius episcopatus ad me pertinentia, totum omni modis dono Deo et sancto Stephano et sedi mee confirmo, et arbitrio canonicorum ibi modo et in futuro manentium dis-
l.49-ponenda in perpetuum derelinquo, tali convenientia ut ab hac ora nil de his que supradicta sunt mihi vel aliȩ cuilibet magne parvȩque personȩ licȩat auferre eidem sedi
l.50 minuere vel commutare. Facta carta ista sub presencia domni Willelmi Ausciensis archiepiscopi et Raimundi Lactorensis episcopi, Petri prioris, Raimundi Guifredi, Petri Benedicti,
l.51 Bernardi Atonis. Facta et firmata in manu domni Ugonis Cluniensis abbatis et Unaldi Moysiacensis, regnante Philippo Francorum rege

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3898 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3898»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3898/. Date de mise à jour : 29/03/12.