Colmar, AD Haut-Rhin, 3 G 50 n° 97

<< < / > >>

Numéro3893

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date29/10/1119(fiabilité :texte)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche572   mm

Hauteur à droite582   mm

Largeur en haut415   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireAbbaye  de  MARBACH

Regeste

Calixte II, pape, confirme les privilèges de l'abbaye de Marbach placée sous la protection du Saint-Siège.

Texte

l.1 CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS IN CHRISTO FILIIS IN MARBACENSI ȨCCLESIA
l.2 canonicam vitam professis eorumque successoribus in eadem religione per omnipotentis Dei gratiam permansuris, in perpetuum.
l.3 Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ȩcclesiarum statu sollicitos esse et quȩ recte statuta sunt stabilire. Quamobrem ve-
l.4-nerabilis filii nostri GERUNGI, vestri prepositi, precibus non difficulter accomodamus effectum. Predecessorum siquidem nostrorum,
l.5 videlicet sanctȩ memoriȩ URBANI secundi et PASCHALIS, item secundi, vestigiis insistentes, tam vos quam vestra omnia sub tuicione apostolicȩ
l.6 sedis excipimus et presentis privilegii auctoritate munimus. Quȩcumque enim illi vobis ad libertatem loci vestri et munimentum religio-
l.7-nis concesserunt, nos quoque concedimus et confirmamus, videlicet ut quȩcumque hodie vestra ȩcclesia juste possidet sive in futurum
l.8 juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Quicquid preterea libertatis vel
l.9 in prelati vestri electione vel in professorum illi stabilitate vel in sacramentorum omnium susceptione seu in ceteris hujus modi
l.10 professionis canonicȩ religioni et stabilitati congruentibus, ȩcclesiȩ vestrȩ a predictis predecessoribus nostris canonica ȩquitate conces-
l.11-sum est, nos etiam presentis scripti pagina stabilimus. Ad hȩc adicientes, circa cenobii vestri ambitum occasione qualibet
l.12 assultum fieri prohibemus. Si vero, quod absit, in atrio vestro vel in effusione sanguinis vel in verberum elatione sive in aliquo
l.13 hujus modi violentiam irrogari forte contigerit, nequaquam propter hoc a divinis ȩcclesia vestra prohibeatur officiis. Porro laborum vestrorum
l.14 vel animalium decimas, quȩ penes ipsum locum vestris sumptibus et laboribus excoluntur vel nutriuntur, quietas vobis et illibatas manere censemus,
l.15 nec vos super hoc aut ab ȩpiscopo ejusdem diocesis aut ab ejus ministris seu parrochialibus presbiteris inquietari permittimus. Communi enim
l.16 vita viventibus, ut beatus scribit GREGORIUS ad Augustinum, Cantuariorum episcopum, jam de faciendis porcionibus vel exhibenda hospitalitate et ad-
l.17-implenda misericordia, nobis quid erit loquendum, cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est. Sepulturam quoque ipsius
l.18 cȩnobii omnino liberam esse sanctimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremȩ voluntati, nisi forte excommuni-
l.19-cati sint, nullus obsistat. Porro clericos sive laicos seculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi vel prepositi contra-
l.20-dictio vos inhibeat. Si quis ergo presentis decreti tenorem sciens contra id temere venire temptaverit, apostolorum principis PETRI et nostra
l.21 animadversione multetur. Conservantibus autem hȩc pax a Deo et misericordia perpetuis seculis conservetur. AMEN. AMEN. AMEN.
l.22 [croix] Ego Calixtus, catholicȩ ȩcclesiȩ episcopus, subscripsi.
l.23 Datum Remis, per manum GRISOGONI, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII kalendas novembris,
l.24 indictione XIIIa, incarnationis dominicȩ anno MoCoXVIIIIo, pontificatus autem domni CALIXTI secundi pape anno primo.

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6763.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 5, col. 475-476, n° 18.

ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, p. 118-120, n° 80.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3893 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3893»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3893/. Date de mise à jour : 29/03/12.