Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 13

<< < / > >>

Numéro3891

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date05/07/1049(fiabilité :texte)

LieuCologne(lat :Colonie)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Hauteur à droite493   mm

Largeur en haut700   mm

Largeur en bas697   mm

AuteurEmpereur Henri III

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Henri III, empereur, confirme les possessions et l'immunité de l'abbaye de Murbach. Il lui restitue le bien de Hostheim dans le Sundgau.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS.
l.2 Si loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ditamus et in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, ȩternȩ remunerationis premia a Deo nobis rependi confidimus. Proinde omnium fidelium nostrorum tam
l.3 presentium quam et futurorum noverit fides, quia MUORBACHENSIS monasterii fideles fratres, quibus WOLFERADUS abbas preest, eodem vero monasterio in honore sanctȩ Dei genitricis semperque virginis Mariae sanctique PETRI principis apostolorum
l.4 et sancti LEUDEGARII martyris et episcopi constructo, detulerunt nostris obtutibus auctoritates inmunitatum domni et patris nostri CUONRADI Romanorum imperatoris augusti cȩterorumque precessorum nostrorum regum scilicet et imperatorum, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsum
l.5 monasterium cum rebus et hominibus juste sibi subjectis ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub tutissima defensione eorum et inmunitatis tuitione haberetur. Sed pro rei firmitate nostri thori ac regni consorte AGNETE scilicet imperatrice simulque
l.6 apostolico domno papa LEONE, qui tunc temporis, ubi istud factum est, nobiscum fuerat COLONIE, adjuvantibus nos postulaverunt, ut hujuscemodi nostrae auctoritatis inmunitatem erga ipsum monasterium ob reverentiam ipsius sancti loci hac nostra renovaremus atque firmaremus
l.7 auctoritate. Nos vero eorum petitionibus pro Dei amore et nostrȩ felicitatis augmento libenter annuentes hoc preceptum inde conscribi jussimus, per quod eis omnia loca, que vel EBERHARDUS et LIUTFRIDUS predicti monasterii constructores usibus eorum concesserunt et modo in eorum
l.8 vestitura tenentur ad suum peculiare, nostra imperiali auctoritate omnia eis concessimus ac roboramus eisque nulla aliena persona succedente inter se eligendi abbatem, qui eisdem rebus fratrumque regimini preesse possit, quandocumque necesse sit, liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam
l.9 sceptro imperiali sancimus, ut nullus comes aut judex seu quȩlibet prepotens persona mansiones in illis locis habere aut paratas exquirere presumat, sed eis liceat quieto ordine degere et regulariter domino militari. Theloneum autem juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis
l.10 vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines neque in urbe neque in via neque ad pontes seu aliquȩ stricturae nullo modo accipiantur vel quȩrantur. Ad hȩc autem pro remedio nostrae animae patrisque nostri CUONRADI imperatoris augusti beatissimȩ in ȩvum recordationis atque ob interventum
l.11 apostolici domni prenominati LEONIS papȩ quoddam predium a supradicto MUORBACHENSI monasterio antea injuste sublatum scilicet Hostheim dictum in pago ELESAZEN in comitatu SUNTGOWE situm ejusdem monasterii fratribus cum omnibus appendiciis ad id jure pertinentibus
l.12 reddidimus, ea videlicet ratione ut ipsi fratres ibidem Deo regulariter famulantes liberam potestatem habeant id ipsum predium reditusque ejus ad suum communem ȩcclesiaeque convertere usum, nullo episcopo vel abbate aut duce neque majori neque minori persona id eos prohibendi jus
l.13 habente. Et ut hoc nostrae confirmationis et traditionis preceptum stabile permaneat et inconvulsum, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri.
l.14 SIGNUM DOMNI HEINRICI TERCII REGIS INVICTISSIMI [monogramme] SECUNDI ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI (MPR).
l.15 VUINITHERIUS CANCELLARIUS VICE BARDONIS ARCHICANCELLARII RECOGNOVI (RUI) [sceau].
l.16 Data III NONAS JULII, anno dominicȩ incarnationis MILLESIMO XLVIIII, indictione II, anno autem domni Heinrici tercii regis, imperatoris secundi,ordinationis ejus XXI, regni quidem XI, imperii autem III.
l.17 In nomine Domini, actum COLONIE, feliciter. Amen.

Notes

1

Bibliographie

BRESSLAU (H.) et KEHR (P.), Die Urkunden Heinrichs III., Berlin, 1931 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 5), n° 238.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3891 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3891»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3891/. Date de mise à jour : 29/03/12.