Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 12

<< < / > >>

Numéro3889

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date23/06/1025(fiabilité :texte)

LieuBâle(lat :Basileae)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche353   mm

Hauteur à droite356   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurConrad II, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Conrad II, roi, confirme l'immunité et les possessions de l'abbaye de Murbach.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAȩ ET INDIVIDUAE TRINITATIS, CHUNRADUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. SI LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI DITAMUS ET IN EISDEM LOCIS SIBI FAMULANTIBUS BENEFICIA OPORTUNA LARGIMUR, PREMIUM NOBIS APUD
l.2 Deum aeternae remunerationis rependi confidimus. Proinde omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum noverit industria, quia vir venerabilis Degenhardus abbas ex monasterio Muorbach, quod est constructum in honere
l.3 Sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae Sanctique Petri principis apostolorum et Sancti Leudegarii martyris et episcopi, detulit obtutibus nostris auctoritates immunitatum domni Heinrici Romanorum imperatoris augusti cȩterorumque precessorum nostrorum
l.4 regum scilicet et imperatorum, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsum monasterium cum rebus et hominibus sibi juste subjectis ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima defensione eorum
l.5 et immunitatis tuitione haberetur. Sed pro rei totius firmitate carissima nostra contectalis GISILA, Aribone Mogontinae sedis venerabili archiepiscopo necnon Werenhario Argentinae civitatis presuli adjuvantibus, nos postulavit, ut hujuscemodi
l.6 nostrae auctoritatis immunitatem erga ipsum monasterium ob reverentiam ipsius sancti loci hac nostra renovaremus atque firmaremus auctoritate. Nos vero eorum petitioni pro Dei amore et nostrȩ mercedis augmento libenter annuimus et hoc preceptum
l.7 inde conscribi jussimus, per quod eis omnia loca, quae vel tempore Eberhardi et Liutfridi usibus eorum concessa sunt et modo in eorum vestitura tenentur ad suum peculiare et quȩ injuste abstracta noscuntur, nostra regali auctoritate omnia eis con-
l.8-cessimus ac roboramus eisque inter se eligendi abbatem, qui eisdem rebus fratrumque regimini preesse possit, quandocumque necesse sit, liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam regali sceptro scancimus, ut nullus comes aut judex seu quelibet prepotens persona mansiones in illis locis habere aut paratas
l.9 exquirere presumat, sed eis liceat quieto ordine degere et regulariter domino militari. Theloneum videlicet juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines neque in urbe neque in via neque ad pontes seu aliquȩ stricturȩ nullo modo accipi-
l.10-antur vel quȩrantur. Ad hȩc autem pro remedio animȩ nostrae predicto monasterio illa beneficia Hettenheim, Vuasenvuilara, Toutenovua ceteraque omnia, quae antecessor noster Heinricus Romanorum imperator augustus quorumdam instinctu inde alienavit et in dominium Adalberonis Basiliensis episcopi prestitit,
l.11 reddimus et confirmamus, ea videlicet ratione ut eadem predia in usum fratrum ibidem Deo regulariter servientium imperpetuum permaneant omni hominum contradictione remota. Et ut hoc nostrȩ confirmationis preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra illud subtus firmavimus sigillique nostri impressione insigniri precepimus.
l.12 SIGNUM DOMNI CHUONRADI [monogramme] REGIS INVICTISSIMI. OUDALRICUS CANCELLARIUS VICE ARIBONIS ARCHICAPELLANI RECOGNOVI [sceau].
l.13 Data VIIII kalendas julii, indictione VIIIa, anno dominicȩ incarnationis millesimo XXV, anno autem domni Chuonradi secundi regnantis I. Actum BASILEAE.

Notes

1

Bibliographie

BRESSLAU (H.), Die Urkunden Konrads II., Hanovre-Leipzig, 1909 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 4), n° 39.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3889 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3889»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3889/. Date de mise à jour : 29/03/12.