Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 11

<< < / > >>

Numéro3888

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/09/1023(fiabilité :texte)

LieuBâle(lat :Basile?)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche525   mm

Hauteur à droite510   mm

Largeur en haut430   mm

Largeur en bas431   mm

AuteurEmpereur Henri II

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Henri II, empereur, confirme l'immunité et les biens de l'abbaye de Murbach.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS. SI ERGO LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM
l.2 Dei ditamus et in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, premium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi confidimus. Proinde omnium fidelium nostrorum tam
l.3 presentium quam et futurorum noverit industriia, quia vir venerabilis Degenhardus abbas ex monasterio Muorbach, quod est constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae sanctique
l.4 Petri principis apostolorum et sancti Leudegarii martiris et episcopi, detulit obtutibus nostris auctoritates inmunitatum domni Ottonis secundi Romanorum imperatoris augusti ceterorumque precessorum nostrorum regum scilicet et impe-
l.5-ratorum, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsum monasterium cum rebus et hominibus sibi juste subjectis ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima defensione
l.6 eorum et immunitatis tuitione haberetur. Sed pro rei totius firmitate carissima nostra contectalis Cunigunda, Argentinae civitatis Werenhario venerando episcopo comite, nos postulavit, ut hujuscemodi
l.7 nostrae auctoritatis immunitatem erga ipsum monasterium ob reverentiam ipsius sancti loci hac nostra renovaremus atque confirmaremus auctoritate. Nos vero eorum petitioni pro Dei amore et nostrae mercedis
l.8 augmento libenter annuimus et hoc preceptum inde conscribi jussimus, per quod eis omnia loca, quae vel tempore Eberhardi et Liutfridi usibus eorum concessa sunt et modo in eorum vestitura tenentur ad suum
l.9 peculiare et quae injuste abstracta noscuntur, nostra imperiali auctoritate omnia eis concedimus ac roboramus eisque inter se eligendi abbatem, qui eisdem rebus fratrumque regimini preesse possit,
l.10 quandocumque necesse sit, liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam imperiali sceptro sancimus, ut nullus comes aut judex seu quaelibet prepotens persona mansiones in illis locis habere aut paratas
l.11 exquirere presumat, sed eis liceat quieto ordine degere et regulariter domino militari. Theloneum videlicet juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines neque
l.12 in urbe neque in via neque ad pontes seu aliquae stricturae nullo modo accipiantur vel querantur. Et ut hoc nostrae confirmationis preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra illud subtus firmavimus
l.13 sigillique nostri impressione insigniri precepimus.
l.14 SIGNUM DOMNI HEINRICI ROMANORUM INVICTISSIMI [monogramme] IMPERATORIS AUGUSTI.
l.15 GUNTHERIUS CANCELLARIUS VICE ARIBONIS ARCHICAPPELLANI RECOGNOVIT [sceau].
l.16 Data VII kalendas octobris, indictione VI, anno dominicae incarnationis millesimo XXoIIIo, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XXoIIo, imperii autem XIo. Actum Basileȩ. Feliciter. Amen.

Bibliographie

BRESSLAU (H.), Die Urkunden Heinrichs II. und Arduins, Hanovre, 1900-1903 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 3), n° 497.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3888 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3888»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3888/. Date de mise à jour : 29/03/12.