Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 10

<< < / > >>

Numéro3887

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date12/10/988(fiabilité :texte)

LieuConstance(lat :Constantie)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche515   mm

Hauteur à droite525   mm

Largeur en haut600   mm

Largeur en bas593   mm

AuteurOtton III, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Otton III, roi, confirme l'immunité et les privilèges de l'abbaye de Murbach.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, OTTO, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. SI LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI DITAMUS ET IN EISDEM LOCIS SIBI FAMULANTIBUS BENEFICIA
l.2 oportuna largimur, prȩmium nobis apud Deum eternȩ remunerationis rependi confidimus. Proinde omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum noverit industria, quia vir venerabilis Helmericus abbas ex mona-
l.3-sterio Muorbach quod est constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae sanctique Petri principis apostolorum et sancti Leudegarii martiris et episcopi, detulit obtutibus nostris auctoritates inmunitatum beatae
l.4 memoriȩ avi nostri Ottonis et ejus aequivoci genitoris nostri, imperatorum videlicet augustorum, ceterorumque praedecessorum nostrorum, regum quoque et imperatorum, in quibus continebatur insertum, qualiter
l.5 ipsum monasterium cum rebus et hominibus sibi juste [subjectis ob amorem] Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima defensione eorum et inmunitatis tuitione haberetur.
l.6 Pro rei tamen firmitate carissima genitrix nostra Theophanu imperatrix scilicet augusta unacum fidelibus nostris Vuilligiso Mogontine sedis honorabili archiepiscopo et Hildibaldo Vuormaciensis
l.7 cleri venerabili episcopo ac Conrado Alamannorum et Alsaciorum duce glorioso nos postulavit, ut hujuscemodi nostrȩ auctoritatis inmunitatem erga ipsum monasterium ob reverentiam ipsius sancti loci hac nostra renovaremus
l.8 atque confirmaremus auctoritate. Nos vero eorum petitioni pro Dei amore et nostrȩ mercedis augmento libenter annuimus et hoc praeceptum [inde] conscribi jussimus, per quod eis omnia loca quȩ vel tempore Eburhardi et Liutfredi usibus eorum concessa sunt
l.9 aut postea per incrementa aucta sunt et modo in eorum vestitura tenentur ad suum peculiare et quȩ injuste abstracta noscuntur, nostra regia auctoritate omnia eis concedimus ac roboramus eisque inter se eligendi abbatem qui eisdem rebus fratrumque
l.10 regimini praeesse possit, quandocumque eis necesse sit, liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam regali sceptro sancimus ut nullus comes aut judex seu quȩlibet praepotens persona mansiones in illis locis habere aut
l.11 parata exquirere presumat, sed eis liceat quieto ordine degere et regulariter domino militare. Theloneum videlicet juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis vel eorum hominibus
l.12 per omnes regni [nostri] fines neque in urbe neque in via neque ad pontes seu aliquas stricturas nullo modo accipiatur vel queratur. Et ut hoc nostrae confirmationis praeceptum firmum stabileque
l.13 permaneat, manu nostra illud subtus firmavimus sigillique nostri inpressione insigniri precepimus.
l.14 SIGNUM DOMNI OTTONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.15 HILDIBALDUS EPISCOPUS ET CANCELLARIUS VICE VUILLIGISI ARCHIEPISCOPI RECOGNOVI [sceau].
l.16 Data IIII IDUS octobris, anno dominicȩ incarnationis DCCCCLXXXVIII, indictione I, anno autem tertii Ottonis regnantis quinto. Actum Constantie. Feliciter. Amen.

Bibliographie

SICKEL (Th.), Die Urkunden Ottos II. Die Urkunden Ottos III., Hanovre, 1888-1893 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 2), DO III, n° 47.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3887 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3887»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3887/. Date de mise à jour : 29/03/12.