Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 7

<< < / > >>

Numéro3885

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date12/03/913(fiabilité :texte)

LieuStrasbourg(lat :Argentina civitate)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Hauteur à droite505   mm

Largeur en haut494   mm

Largeur en bas483   mm

AuteurConrad Ier, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Conrad Ier, roi, confirme les biens et l'immunité de l'abbaye de Murbach.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, CHUONRADUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. NOVERIT OMNIUM FIDELIUM NOSTRORUM PRAESENTIUM SCILICET ATQUE FUTURORUM INDUSTRIA, QUIA NANDBERDUS VENERABILIS MORBACHCENSIS COENOBII ABBA
l.2 et omne collegium fratrum ibidem domino famulantum per supplicationem fidelium nostrorum, Hathonis videlicet, Salomonis, Thiodolfi, Hildini, Einhardi, Erchengarii, Chuonradi, Hugonis, Ottonis,
l.3 Heinrici, Bopponis, Udalrici, Eberhardi, praecati sunt clementiam nostram ut res illius coenobii ad praebendam et nutrimentum eorum pertinentes eis cum nostrae auctoritatis scripto confirmaremus
l.4 eisque inter se eligendi abbatem qui eisdem rebus praesit fratrumque regimini, per succedentia tempora quandocumque necesse sit, concederemus. Nos quoque eorum petitioni pro Dei amore et nostrae
l.5 mercedis augmento libenter annuimus et hoc preceptum eis inde conscribi jussimus, per quod eis omnia loca quae vel tempore Liutfredi usibus eorum concessa sunt aut postea per incrementum
l.6 aucta sunt et modo in eorum vestitura habentur aut injuste abstracta noscuntur, basilicae videlicet Sancti Desiderii et Sanctae Susannae Dadilaque, id est Dadenried, et quicquid ad ipsa loca appendit, regia auctoritate
l.7 concedentes roboramus eisque inter se eligendi abbatem liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam regali sceptro sancimus ut nullus comes aut judex seu quilibet praepotens persona mansiones in illis locis habere aut parata exquirere praesumat, sed liceat eis quieto ordine
l.8 degere et regulater domino militare. Theloneum juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines neque in urbe neque in via neque ad pontes seu aliquas stricturas accipiatur vel queratur. Et ut hoc praeceptum firmum atque stabile consistat, manu nostra
l.9 illud subtus firmavimus et anulo nostro consingnari jussimus.
l.10 SIGNUM DOMNI CHUONRADI [monogramme] SERENISSIMI REGIS.
l.11 SALON NOTARIUS AD VICEM PILIGRIMI ARCHICAPELLANI RECOGNOVIT ET (RUNN) [sceau].
l.12 Data IIII idus martii, anno incarnationis Domini DCCCCXIII, indictione I, anno autem regni domni Chuonradi regis II. Actum Argentina civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 111, n° 134.

SICKEL (Th.), Die Urkunden Konrad I, Heinrich I. und Otto I., Hanovre, 1879-1884 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 1), DK I, n° 17.

VIELLARD (L.), Mémoire et documents pour servir à l'histoire du territoire de Belfort, Belfort, 1884, p. 74-75, n° 31.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 407, n° 681.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3885 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3885»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3885/. Date de mise à jour : 29/03/12.