Colmar, AD Haut-Rhin, 1 H 123 n° 4

<< < / > >>

Numéro3881

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date13/02/856(fiabilité :texte)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche452   mm

Hauteur à droite442   mm

Largeur en haut645   mm

Largeur en bas650   mm

AuteurLothaire II, roi  de  LOTHARINGIE

BénéficiaireAbbaye  de  MUNSTER

Regeste

Lothaire, roi de Lotharingie, confirme à l'abbaye de Munster le privilège d'immunité.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE OMNIPOTENTIS DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLOTHARIUS, DIVINA PRAEVENIENTE CLEMENTIA REX. SI ERGA LOCA DIVINIS CULTIBUS [MANCIPATA] PROPTER AMOREM DEI EJUSQUE IN EISDEM LOCIS SIBI FAMULANTES BENEFICIA OPORTUNA LARGIMUR, PRAEMIUM
l.2 nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia Bertoldus venerabilis abba monasterium, quod nuncupatur Confluentis et est situm in pago Helisacensi,
l.3 constructum in honore sancti Gregorii reliquorum que sanctorum, detulit optutibus nostris auctoritatem immunitatis avi et genitoris nostri Hlotharii piissimorum imperatorum, in qua continebatur, quomodo ipsi et antecessores eorum reges scilicet Francorum praefatum monaste-
l.4-rium propter divinum amorem et tranquillitatem fratrum ibidem Deo famulantium semper supplenssima definsione et inmunitatis tuitione habuissent. Verum tamen ob firmitatem rei praefatus abba postulavit clementiam nostram, ut eandem auctoritatem ob
l.5 amorem Dei et reverentiam sancti Gregorii denuo confirmaremus nostra auctoritate. Cujus sincerissime petitioni nostrum libenter praebentes assensum hos eminentiae nostrae apices fieri decrevimus, per quos confirmantes decernimus omnimodisque
l.6 sancimus, ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra dicionem regni nostri juste et rationabiliter possidet vel ea quae deinceps in jure ipsius sancti loci
l.7 voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos
l.8 nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea quae supramemorata sunt exigere prȩsumat. Sed liceat memorato abbati suis que successoribus res praedicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto
l.9 ordine possidere. Et quicquid exinde fiscus exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia servorum Dei ibidem servientium proficiat perennis temporibus in augmentis.
l.10 Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu praedicta congregatio inter se tales eligere potuerit, qui ceteros secundum regulam sancti Benedicti prodesse et praeesse potuerit, per hanc nostram auctori-
l.11-tatem licentiam habeant inter se eligendi abbatem, quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo militantur, pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilitate totius regni nostri a Deo nobis concessi domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec auctoritas
l.12 nostris et futuris temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione assignari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] HLOTHARII GLORIOSI REGIS. [chrisme] [Radmundus] HRODMUNDUS NOTARIUS RECOGNOVI ET [ruche] [Rodmundus notarius recognovi] [sceau].
l.14 Data idus februarii, anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis I, indictione IIII. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen. [Amen].

Notes

1

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 86, n° 106.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 341, n° 545.

SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 387-389, n° 4.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3881 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3881»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3881/. Date de mise à jour : 29/03/12.