Colmar, AD Haut-Rhin, 1 H 123 n° 3

<< < / > >>

Numéro3879

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date27/10/826(fiabilité :texte)

LieuIngelheim(lat :Ingelheim palatio regio)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche519   mm

Hauteur à droite547   mm

Largeur en haut760   mm

Largeur en bas764   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux et Lothaire Ier

BénéficiaireAbbaye  de  MUNSTER

Regeste

Louis le Pieux et Lothaire, empereurs, confirment à l'abbaye de Munster le privilège d'immunité.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS ET HLOTARIUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATORES AUGUSTI. SI ERGA LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI EJUSUE
l.2 in eisdem locis sibi famulantes beneficia oportuna largimur, praemium nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis [Gotafridus] abba ex monasterio, quod nuncupatur Conflentis, quod est
l.3 situm in pago Alsacinse, constructum in honore sancti Gregorii et ceterorum sanctorum, detulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri Karoli bone memoriae serenissimi augusti, in qua continebatur insertum quomodo ipse et antecessores ejus priores reges Francorum praefatum monasterium, propter divinum
l.4 amorem tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima defensione et inmunitatis tuitione habuissent. Ad firmitatem tamen rei postulavit nobis praedictus Godefredus abba ut eorundem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam sancti Gregorii nostra confirmaremus auctoritate. Cujus
l.5 petitioni libenter adquievimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Quapropter praecipientes jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri
l.6 juste et rationabiliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius conmanentes injuste distringen-
l.7-dos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supramemorata sunt exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quicquid exinde fiscus
l.8 exigere poterit, totum nos pro aeternȩ remuneratione praefato monasterio concessimus, ut in alimonia pauperum et stipendia servorum ibidem Deo famulantium proficiat perennis temporibus in augmentis. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores ejus de hac luce migraverint,
l.9 quamdiu predicta congregatio inter se tales eligere potuerint, qui ceteros secundum regulam sancti Benedicti prodesse et preesse potuerint, per hanc nostram auctoritatem licentiam habeant inter se eligendi abbatem. Quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius
l.10 imperii nostri a Deo nobis concessi, domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, domino protegente, valeat inconvulsa manere, manibus propriis subter firmavimus, et anuli nostri inpressione signari jussimus [notes_tironiennes]. [colonne1] SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS. SIGNUM [monogramme] HLOTHARII GLORIOSISSIMI AUGUSTI. [colonne2] [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.11 Data VI kalendas novembris, anno Christo propitio XIII imperii domni Hludovuici, V Hlotharii serenissimi [augusti, indictione IIII. Actum Ingelheim palatio regio]. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Notes

1

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 551, n° 141.

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 72, n° 88.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 296, n° 466.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 40 (fac-similé).

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3879 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3879»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3879/. Date de mise à jour : 29/03/12.