Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 5a
Numéro3878
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date19/08/816(fiabilité :édition)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseBâle
RégionAlsace
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche450 mm
Hauteur à droite445 mm
Largeur en bas655 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de MURBACH
Regeste
Texte
l.2 missis nostris discurrentibus, vel omnibus rem publicam administrantibus, seu ceteris fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam et futuris, notum sit quia vir venerabilis Guntramnus abba ex monasterio quod nuncupatur Vivario Peregrinorum, quod est situm in ducatu
l.3 Alsacinse, super fluvium Morbac, constructum in honore sancti Leudegarii et sancti Petri principis apostolorum, vel sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae, detulit nobis auctoritatem praeceptionis domni et genitoris nostri Karoli bonae memoriae piissimi augusti, in qua continebatur qualiter conces-
l.4-sisset eidem monasterio vel monachis ibidem degentibus teloneum de navibus, quae per quaelibet flumina discurrunt, necnon et de carris et sagmariis, necessaria ipsius monasterii et congregationis ibidem Deo famulantis deferentibus, sive in Marsal et in Iris, vel ubicumque ierint, negotiaverint aut vendiderint, nullus
l.5 teloneum exactare aut requirere praesumeret. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis praedictus abba ut, paternum morem sequentes, hujuscemodi auctoritatis nostrae beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio. Cujus precibus nobis ob amorem Dei et vene-
l.6-rationem ipsius sancti loci annuere, et hoc praeceptum munificentiae nostrae firmitatis gratia fieri libuit. Per quod jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate de navibus et carris, vel sagmariis, vel ceteris vehiculis necessaria ipsius monasterii deferentibus, de
l.7 quolibet conmertio undecumque fiscus teloneum exigere potest, ullum teloneum aut quaslibet exactiones vel occasiones quaerere aut exactare praesumat. Sed ubicumque infra dicionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii ad quascumque videlicet civitates, castella,
l.8 aut portus, pontes, trajectus, vel cetera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui hoc praevident, ullum teloneum, sicut diximus, aut ullum occursum, vel ullum censum, aut ullam redibitionem accipere aut exigere audeat. Sed licitum sit absque alicujus inlicita contrarietate
l.9 vel detentione per hanc nostram auctoritatem naves, carra, sagmaria, et cetera vehicula, et homines qui eas praevidere debent, cum his quae deferunt, libere atque secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint,
l.10 nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris verius credatur atque conservetur, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri inpressione signari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.12 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 [Data XI kalendas septembris, anno Christo propitio tertio imperii domni Hludovuici piis]simi augusti, indictione VIIII. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 494-495.
SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 64-65, n° 80.
BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 271-272, n° 436.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 32 (fac-similé).
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3878 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3878»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3878/. Date de mise à jour : 29/03/12.