Lille, AD Nord, 3 H 2 n° 5
Numéro387
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date18/04/1075(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Lateranis)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche678 mm
Hauteur à droite666 mm
Largeur en haut510 mm
Largeur en bas513 mm
AuteurPape Grégoire VII
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SEPULCRE de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Supernae miserationis respectu ad hoc universalis ecclesiae curam suscepimus, et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus, et libramine aequitatis omnibus
l.3 in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus. Precipue tamen de venerabilium [locorum] stabilitate pro debito honore summe et apostolicae sedis, cujus membra sunt, quantum ex divino adjutorio possibili-
l.4-tas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde, juxta petitionem Lithberti, jamdicte civitatis episcopi, prefato monasterio, cui tu preesse dinosceris, hujusmodi privilegia presenti auctoritatis nostrae decreto
l.5 [indulgemus], concedimus atque firmamus. Statuentes nullum regum, vel imperatorum, antistitum, nullum [quacumque] dignitate preditum, vel quemquam alium de his, quae eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus
l.6 [de] proprio jure jam donata sunt [vel] in futurum, Deo miserante, collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare vel aliis, [quasi piis]
l.7 de causis, pro suae avaritiae excusatione concedere, sed cuncta, que ibi oblata sunt vel offerri [contigerit], tam a te, quam ab eis, qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et [sine]
l.8 inquietudine [volumus] possideri, eorum quidem [usibus], pro quorum sustentatione gubernationeque concessa [sunt], modis omnibus profutura. Nominatim etiam confirmantes eidem monasterio abbatiam sancti Martini in [suburbio]
l.9 Camerace civitatis, parroechiales quoque duae ecclesiae sancti Georgii, et sanctae Mariae Magdalene, altaria scilicet cum ecclesiis, minutum teloneum et cambȩ [et] plura curtilia cum districto toto, et terra
l.10 arabilis circa Cameracum, quam decambiavit predictus episcopus ab abbate Waldrico sancti Andreae cȩnobii, [in eodem] Cameracensi suburbio molendinum unum, similiter alterum molendinum et dimidium apud Villam puerorum,
l.11 et piscatio omnis quae inter haec molendina est, [in] pago Cameracensi villa omnis sancti Hylarii cum ecclesia [et] altari, de villa Rotlancurte tertia pars, ecclesia de Salegio cum altari, altare de Tuin cum ecclesia,
l.12 altare de Maineriis, in villa de Relincurte, curtilia et terra arabilis, in villa de Blathercurte duae partes unius cambȩ et curtilia et [terra] arabilis, in villa Banteneiis, in villa quoque Hera, Rameliis,
l.13 Morenteis, Colreio, Olle villa, Marconio, Solobria, et apud Veterislis, curtilia et terra arabilis, [apud] Busserias unus mansus et terra arabilis, dimidium quoque predium de Gatenneis, in pago de Hainau Villerellum
l.14 [ecclesiam] cum altari, et [terra quae vocatur Vehut, in Bracbatensi pago] ecclesia de Melni, in pago Letgii [altare] de Villanis, super vadimonium de Wilrehen due [libre auri], quinquaginta marci [puri] argenti Camera-
l.15-censis monetȩ, altare de Genamcort, villam in Bracbant cum ecclesia quae vocatur [Niwehovo], villas de Lelgeias, molendinum unum apud [Nigellam], dimidium altare [de] Brania, et preterea,
l.16 sicut supra diximus, quaecumque nunc habet aut in posterum, Deo annuente, habere contigerit in quibuslibet [rebus] mobilibus vel immobilibus. Item constituimus, ut obeunte abbate, non alius ibi quacumque obreptionis
l.17 astutia ordinetur, nisi quem fratres ejusdem cenobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint, maxime [de] eadem congregatione, si idoneus inventus fuerit. Quod si talis, qui huic regimini congruat, inter eos inveniri
l.18 [non] possit, aliunde sibi patrem et magistrum expetant. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ut [ipsum monasterium] et abbates ejus vel monachi ab omni secularis [servicii sint] infestatione securi omnique gravamine
l.19 mundanȩ oppressionis remoti, in sanctae religionis observatione seduli atque quieti. Consecrationes [etiam ecclesiarum] et ordinationes monachorum sive [clericorum] saepefato cenobio pertinentium, ab episcopo, in cujus
l.20 diocesi sunt, accipiant, ita tamen [si] episcopus canonice ordinatus [fuerit et] ordinationem gratis fecerit. [Haec] igitur omnia, quae hujus precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi, quam cunctis, qui in eo quo es
l.21 ordine locoque successerint imperpetuum servanda [decernimus]. Si quis [vero regum], sacerdotum, clericorum, judicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens contra eam venire temptaverit,
l.22 potestatis honorisque sui dignitate careat, [reumque se] divino judicio existere de perpetrata [iniquitate] cognoscat et, nisi ea, quae ab illo sunt male ablata, restituerit vel digna penitentia
l.23 [illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini] redemptoris nostri [Jhesu Christi alienus fiat, atque] in extremo examine districtae ultionis subjaceat. Cunctis autem
l.24 [eidem] loco justa servantibus sit pax [Domini nostri Jhesu Christi], quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant.
l.25 [rota] Datum Lateranis, XIIII kalendas madii, per manus Petri, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ presbiteri cardinalis ac bibliothecarii,
l.26 Anno II pontificatus domni GREGORII VII papȩ, indictione XIII.
l.27 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4957.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 47-48, n° 49.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 91-92.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°387 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°387»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte387/. Date de mise à jour : 29/03/12.