Lille, AD Nord, 36 H 62 n° 658

<< < / > >>

Numéro383

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1074(fiabilité :étude diplomatique)

LieuCambrai(lat :Cameraci)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche525   mm

Hauteur à droite530   mm

Largeur en haut370   mm

Largeur en bas382   mm

AuteurLietbert, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBERT  de  CAMBRAI

Regeste

Lietbert, évêque de Cambrai, confirme la restitution à l'abbaye de Saint-Aubert de l'autel de Gouy[-en-Arrouaise].

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE [SANCTE] ET INDIVIDUAE TRINITATIS.
l.2 LIETBERTUS Dei gratia Cameracensium episcopus. Omnibus Christi fidelibus, post hujus vitae laborem, beate semper vivere in caelestibus.
l.3 Altare GOEI in bamnum fuerat et ab omni divino officio vacans, circum XXX annos, eo quod GODEFRIDUS de sancto QUINTINO
l.4 pater Godefridi illud invaserat et abstulerat tam mihi quam et antecessori meo GERARDO sanctae memoriȩ episcopo. Sub illis diebus
l.5 autem WIBOLDUS fidelis et miles meus in adquirendis rebus sancti AUTBERTI confessoris atque pontificis Christi omnimodis satageret
l.6 temptavit etiam altare illud sancto confessori AUTBERTO adquirere, si precio saltem vel aliquatenus ullo ingenio potuisset.
l.7 Quȩsivit igitur et invenit, pulsavit et pulsando quod quȩrebat apertum est ei. Obtinuit enim a Godefrido juniore partim
l.8 precio, partim pro alsolutione patris sui GODEFRIDI, qui quamvis defunctus, tamen pro hujus altaris invasione adhuc erat excommu-
l.9-nicatus, item et pro sua et militum suorum inde casatorum absolutione, ut altare illud GOEI sancto AUTBERTO traderet, si tamen
l.10 hoc per licentiam meam fieri potuisset. Ego autem qui locum illum sancti AUTBERTI exaltare cupiebam, qui ejectis pro insolentia sua
l.11 prioribus canonicis, regulares inibi substitueram, pacto fidelis mei WIBOLDI cum GODEFRIDO annui, et ut altare illud GOEI sancto
l.12 AUTBERTO traderetur adquievi. Sed dum talia ab utraque parte firmantur, interfectus est ab inimicis aecclesiae nostrae fidelis meus WI-
l.13-BOLDUS, sicque inceptum placitum per tres fere annos intermittitur. Postea vero BERNARDUS sancti AUTBERTI prepositus, aliique regula-
l.14-res dimissum placitum cum Godefrido repetentes, usque a Deo proficiunt, ut Godefridum ante nos deduxerint et absolutione facta a nobis
l.15 patri suo defuncto, ipsi quoque et casatis suis pro injuria altaris ipsum altare manu sua sancto AUTBERTO tradiderit, et donum ipsum
l.16 super feretrum ejus posuerit. Huic ego traditioni superaddidi quicquid terrȩ ex utraque parte, a porta salis usque ad viam sancti Remigii. Preterea excommunica-
l.17-tioni quȩ inde facta est, ne quisquam post hac sancto confessori super hoc altari injuriosus existat, et ipse et sui presentes interfuerunt,
l.18 et assentientes fiat fiat responderent. Sed ne hoc factum in posterum oblivione deleatur, per hujus kartae monimentum memoriae
l.19 mandari precipimus, testibus etiam idoneis subscriptis quos huic rei presentes habuimus. S. mei ipsius Lietberti episcopi,
l.20 qui hoc scriptum fieri jussi. S. Gerardi prepositi et archidiaconi. S. Mazelini archidiaconi. S. War-
l.21-mundi archidiaconi. S. Widonis archidiaconi. S. Franconis archidiaconi et decani. S. Bernardi ipsius
l.22 aecclesiae prepositi. S. presbiterorum RAINBERTI, Alardi, Ingenulfi, Canpionis. S. diaconorum Udonis,
l.23 Airulfi, Fulberti, Godefridi. S. subdiaconorum Fulcardi, Hazeconis, Herewardi, Amulrici.
l.24 S. militum : Balduini, Johannis, item Johannis, Hugonis de Trescav, Walteri Calvi, Engebrandi.
l.25 S. domni LIETBERTI [monogramme] pontificis.
l.26 [sceau]. ACTUM est autem hoc Cameraci, anno dominicae incationis
l.27 ILXXmoIIIIto, indictione XIIa, regni quoque Heinrici regis XXmoIIIo,
l.28 PRESULATUS autem domni Lietberti pontificis XXmoVto.

Bibliographie

LE GLAY, Glossaire topographique de l'ancien Cambrésis, Cambrai, 1849, p. 151-153.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 84-85.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 19, n° 12.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°383 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°383»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte383/. Date de mise à jour : 29/03/12.