Carcassonne, AD Aude, G 6
Numéro3773
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/09/833(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche440 mm
Hauteur à droite420 mm
Largeur en haut720 mm
Largeur en bas700 mm
AuteurPrincipius et alii
BénéficiaireTeutfredus
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in eorum presentia eos causa fecit esse presentes jurantestes prolatim, quas profert Teudefredus in facie Dextro propter villare que vocant Fontes, territorio Narbonense, unde intentio vertitur inter eis. Et hec sunt nomina testium qui hoc jurant, id est Principius, Primitibus,
l.3 Balo, Jobila, Luneses, Quasconius, Firriolus, jurati autem dicimus, per Deum patrem omnipotentem et in Jhesum Christum, filium ejus, Sanctumque Spiritum qui est in Trinitate unus et verus Deus, et per hec locum venerationis sancte Marie cujus baselica sita est infra muros civitatis Narbona, supra cujus sacro-
l.4-sancto altario has condiciones manibus nostris continemus vel jurando contangimu. Quia de villare que vocant Fontes, qui est in territorio Narbonense, unde intentio vertitur inter Teudefredo et Dextro, nos supranominati testes scimus et vidimus quando venit Sturmio, comes
l.5 ad eo tempore, super ipsum villare, dum eremus fuiset, et ibidem ostendit jamdictus Johannes epistolam scriptam ad relegendum, quod domnus Ludtivuichus, dum rex fuisset, ad Sturmioni comiti direxit, quod revestisset ipsum Johanne, condam patrem de isto Teudefredo jamdicto, villare
l.6 Fontes ab omne integritatem cum omnes suos terminios et ajacentias et pertinentias ipsius villare ut Johannes et habuisset per suam adprisionem, absque ullo socio vel erede et per adictum domni imperatoris; et sic nos presentes, Sturmio, comes, per ipsam epistolam domni imperatoris et per suum verbum, de ipsum vil-
l.7-lare ab omnem integritatem Johanne revestivit qualiter superius scriptum est. Et dum Sturmio, comis, cum suos judices Narbonenses in ipsum villare fuisset, sic inter jamdicto villare et villare que vocant Gurgos terminos et limites misit, et invenit veteres, et misit nobos inter villare Fontes
l.8 et villare Gurgos per ipsum ilicem ubi ipse comis caractere facere ordinabit, qui est ipse ilices secus via publica qui discurrit a Talusiano, et misit alium termine inte[r] jamdictum villare Fontes et Villa Custodia per ipsam viam publica qui venit de Petra Mala usque ad locum ubi vo-/09-cant ad Illum Vadello, et misit tertium termine in loco ubi ipsa via venit de villare Fontes et intrat in via publica qui venit de Petra Mala. Et vidimus quando occupavit Johannes ipso villare Fontes per sua adprisione cum omnes suos terminos et ajacentias earum
l.10 et ibidem domos et curtes et ortos construcxit et terras arabit et cultabit. Et vidimus quando Johannes misit in ipsum villare suos homines ad abitandum, his nominibus: Christiano et filios suos, Atonello, Ele, et Mancione, et Amunno, Imbolato presbitero, Aserrario, Ferdantio cum filios
l.11 suos et genere suo, Ildebono, et beneficiabit illis ipsum villare cum domos et curtes et ortos constructos et terras aratas et cultitas que ipse cultabit, et ipsi homines ad tunc sui comenditi erant et illum abebant patronem, et quantum ipsi homines in ipsum villare domos
l.12 et curtes et ortos et terras et vineas construcxerunt et araverunt, per donitum et per beneficium de Johanne hoc fecerunt, nam non per illorum aprisine nec per beneficio comes, nec de vicedomino nec de alium quodlibet homine. Et dum Johannes ipsum villare a bone integrita-
l.13-te abuisset per suam adprisionem, sic Ademares, comis, eum mallavit quod ipse villares suus beneficius esse debebat, in Aquis palatii, ante Vuarengaude, comiti palatii, vel ante Gauselmo, Berane, Giscafredo, Odilone et Ermengario, comites, seu etiam judices Xixilane,
l.14 Jonatan, Vincentio et Angenaldo, qui erant ad tunc judices dominici, seu etiam Archibaldo, notario, et alios plures; et a tunc Johannes in supradictorum judicio sua dedit testimonia, his nominibus: Hiricilane, Calapodius, Offilo, Ilianus, Recesindus, Sidmorivus,
l.15 Tremirus et Ermegildus, et sic testificaverunt in supradictorum judicio et serie condiciones. Hoc juraverunt in ecclesia Sancti Martini cujus baselica sita est in Aquis palatii, et viderunt quando fuit ipse villares traditus ad Johanne per manus Sturmioni, comiti,
l.16 sicut superius scriptum est. Et occupavit Joannes eum ab omnem integritatem per suam aprisionem sicut alii ceteri Spani, et plus debet esse ipse villares ab omnem integritatem de Johanne per suam aprisionem quam beneficius comitis vel vicedominis. Et postea
l.17 vidimus ipsum villare abentem et dominantem ad Joanne cum omnes suos terminos et ajacentias et pertinentias earum, et bestituram habente per ipsa epistola domni imperatoris et per suas condiciones qui sunt superius scriptas, usque quod Leibulfus comis eum abs-
l.18-tulit ad Johanne sua fortia injuste absque judicio, et odie per lege et justitia ipse villares ab omne integritate cum omnes suos t[e]rminos et ajacentias earum plus debet esse de Teudefredo per aprisionem patri sui Johannem quam ad veneficio comitis vel vicedominis,
l.19 vel de quolivet hominem. Et ea que scimus de hac causa recte et fideliter testificamus adque jurabimus per supra adnexum juramentum in Domino. Late condiciones III idus septembris, anno XX imperante domno nostro Ludovuicho imperatore augusto.
l.20 Signum [croix] Primitibo. Signum [croix] Romani. Signum Vuasconii. Signum [croix] Jobilani. Signum [croix] Lonisi. Signum [croix] Firrioli. [chrisme] Principius qui jurabi, [subscripsi], qui as condiciones juravimus. [chrisme] Steffanus, qui anc exempla [subscripsi].
l.21 Vuiliadus exempla firmavi, [subscripsi]. [chrisme] Teodosius [subscripsi]. [chrisme] Chiricus, qui h[a]nc exempla [subscripsi]. [chrisme] Rekaredus, qui in anc exempla [subscripsi]. [chrisme] Undila exempla [subscripsi]. [chrisme] Alghe [subscripsi]. [chrisme] Baldefredus [subscripsi].
l.22 [chrisme] Seila, qui anc exempla [subscripsi]. [chrisme] Todalecus, qui anc exempla firmabi, [subscripsi].
Bibliographie
MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 10-13, n° 5 (fac-similé, pl. 4).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3773 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3773»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3773/. Date de mise à jour : 29/03/12.