Chambéry, AD Savoie, C 738

<< < / > >>

Numéro3761

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1133(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseChambéry

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurRichard, Rostang son frère et alii de  TOLUONO

BénéficiaireAbbaye  de  LE) (SAINT-MAURICE  de  BOURGET-DU-LAC

Regeste

Richard de Toluono donne aux moines de Saint-Maurice du Bourget ce qu'il avait in furno novo, son frère Rostang leur donne la moiié d'une cavannaria. Autres donations.

Texte

l.1 Ad removendam omnium perversorum litem, quorumdam dona hominum provide agentium hac in carta des-
l.2-cribimus veraciter. Ricardus de Toluono et Rostagnus frater ejus dederunt Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et fratribus mo-
l.3-nachis in monasterio beati Mauricii del Burget quicquid habebant in furno novo. Hujus doni tes-
l.4-tes existunt Guiniterius, Ricardus, Amico, filii Ricardi, atque Amico de Chinino. Iterum idem
l.5 Rostagnus frater Ricardi dedit monasterio prefato beati Mauricii dimidiam cavannariam quam tenebat
l.6 Bernardus del Boisun. Hoc autem donum factum
l.7 fuit per manum domni Otgerii prioris de Burgeto presentibus atque concedentibus, Ricardo fratre ejus, Adema-
l.8-ro de Rochus, Garnerio sacerdote de Chou, Guiniterio Nano. Ricardus de Toluono dedit eidem mo-
l.9-nasterio et fratribus monachis ibi servientibus terciam partem clausi de Agr[i]llaz videlicet de suo
l.10 alodio, filliis ejus concedentibus, et Amicone de Chinino teste existente et uxor[.] Guilelm[..] et Garne-
l.11-rio sacerdote supradicto et Umberto milite de Chou. Rursus domina Guilelma uxor supradicti Ricar-
l.12-di dedit eidem ȩcclesie Sancti Mauricii clausum de Nairiaco filiis suis laudantibus. Insuper hoc donum
l.13 Guitbertus de Claris Fontibus, Petrus nepos ejus, et Amicho frater ejusdem domine, necnon Ricardus maritus ejus laudave-
l.14-runt et fieri voluerunt.
l.15 Aionnus de Sancto Cassino ordinem Cluniacensium monachorum desiderans habere quem Deo
l.16 [ca]nuente postea habuit, pro anime sue salute dedit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et monaste-
l.17-rio beati Mauricii del Borget apud Sanctum Sulpisium curtilum quem tenebant Vitalis, et Johannes
l.18 Linga Botta, et campum quem tenebat Lambertus de Inter Duos Nantos, et curalum quem tenebat Het-
l.19-tho, hoc donum fecit per manum domni Ohtgerii prioris del Borget, laudantibus filiis suis, Guigo-
l.20-ne, Wilelmo, Ugone, Morardo. Testes sunt Ricardus [Siluns], Amblardus de Sancto Cassino, Umbertus,
l.21 Valerius, Durannus sacerdos. Crescencius miles de Grasiaco et filius ejus Boso
l.22 medietatem mansi de Poisuet pro anime sue remedio dederunt Deo et ȩcclesie beati Mauricii del
l.23 Borget, et hoc per manum domni Ohtgerii prioris del Borget. Hujus doni testimonium perhibet Ricardus
l.24 nepos ejus de Grasiaco, Giraldus, Galterius, et alii fratres et videntibus et laudantibus, Vilelmo de Crusili, et Al-
l.25-berto fratre suo, atque Armanno Sene, necnon Vilelmo Bertranno qui pocius fieri jussit.
l.26 Ascherius de Sparziaco Deo et prefato monasterio del Borget dedit duos novales terre sui alodii
l.27 apud Vivarium. Testes Umbertus consanguineus ejus de Sparciaco, Aimo Bovardus, Guitbertus sacer-
l.28-dos. Oddo Pullus de Colongis dedit unum novalem terrȩ sui alodii in prefate ȩcclesie sacrista-
l.29-tura, et sacrista Johannes ideo duos solidos dedit, uxore sua laudante et filiis ejus. Teste Gerrico
l.30 et Amaldrico. Domnus Guido episcopus Gebennensis dedit ecclesie Sancti Mauricii et monachis ibidem
l.31 servientibus ȩcclesiam de Charal cum suis appendiciis. Hujus legitimi doni testes sunt Albericus
l.32 Costantinus de Sancto Fideli, Guilelmus de Bornes et Guiniterius sacerdos.
l.33 Latoldus de Cavorniaco dedit Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cenobio, quicquid habe-
l.34-bat in loco qui dicitur Conziacus, tam in campis, quam in silvis et in vineis, et in pascuis et in fluviis, et in servis
l.35 et mancillis, et unum dimidium mansum apud Cuiduns. Testes Guigo frater ejus, Ermengarda soror
l.36 ejus, Vilelmus et Catboldus de Conziaco, Stephanus ejusdem loci. Domina Ermengarda de Scalis dedit Deo
l.37 et apostolis [...] ȩcclesie Beati Mauricii del Borget, unum novalem terre qui dicitur Conziacus
l.38 et unam cabannariam apud Quinceu, hoc vero investitura ea vivente fuit, post mortem autem omnem terram
l.39 quam possidebat omnibus in locis. Testes Guigo frater ejus, et Latoldus et Guinamandus [...] Guilelmus de
l.40 Conziaco [frater] ejus. Bernardus miles et fratres sui videlicet filii Berlonis [...] dederunt Deo
l.41 et ȩcclesie [Sancti] Mauricii honore constitute pro fratrum suorum animabus, quorum vita [mise...] gladio
l.42 consumpta est [duas] partes decimi de Charai. Testes Utbaldus avunculus eorum, Petrus comitis vilicus,
l.43 Aalbertus [...] et Giraldus monacus.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3761 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3761»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3761/. Date de mise à jour : 29/03/12.