Chambéry, AD Savoie, SA 176

<< < / > >>

Numéro3760

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date996(fiabilité :édition)

LieuAgaune(lat :in Agauno)

DiocèseMoutiers-Tarentaise

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

AuteurRodolphe III, roi  de  BOURGOGNE

BénéficiaireAmizo, archevêque  de  MOUTIERS-TARENTAISE

Regeste

Rodolphe, roi de Bourgogne, donne le comté de Tarentaise à Amizo, archevêque de Tarentaise.

Texte

l.1 In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Rodulfus, aeterni judicis misericordia rex. Dum in primordio cristianae religionis constituti sunt reges, aecclesiam sollicitudinem curamque pontificum Deo famulantium considerantes augmentando terrarum donis pontificatus quamplures ad summam duxerunt dignitatem. Nos quidem exempla priorum perpendentes ac molem nostrorum peccaminum, ne ira districti judicidis pavidi damnemur, archiepiscopatum Hyberinis incursionibus penitus depopulatum, quem Amizo prout vires appetunt ordinatum vestit, comitatu donamus hac hujus nostri auctoritate precepti. Hunc autem juste et legaliter esse datum firmamus, ut sicut predictorum malignae incursionis sepissimo decidit furore, ita nostri juvaminis sublevetur honore. Hoc autem omni consideratione cordi commitimus dominumque Christum Jhesum fixis genibus imploramus, quo his peractis ad caelestis patriae valeamus deportari regnum, ac propter hoc sanctae Dei aecclesiae Darentasiensi integrum conferimus comitatum, quo beatissimorum apostolorum principis interventu non deficiamur aeternae felicitatis beatitudine coloni. Affirmatione namque hujus nostri precepti atque valida descriptionis institutione jamdictum comitatum Deo deferimus, ut in omnibus eandem ipse predictus archiepiscopatus potestatem habeat regimine suae ordinationis suo cunctis temporibus episcopo conmittere. Quicumque igitur istius nostrae donationis seriem temera[rio ausu] temtare presumserit, omnibus Dei maledictionibus subjaceat sanctorumque omnium apostolorum no[dis] et nexibus irre[titus, anathema]te perpetu[o damnetur, et haec nostra auc]toritas firma stabilisque maneat semper, insuperque senciat se compositurum centum libras obtimi auri, medietatem kamerȩ nostrae et medietatem predicto archiepiscopo vel successoribus suis. Verum ut hoc credatur melius, presens preceptum firmavimus nostroque sigillo insigniri jussimus. Signum domni serenissimi regis Rodulfi. Anselmus regius cancellarius hoc scripsit preceptum anno Domini incarnationis nongentesimo nonagesimo VI, indicione vero X, regni autem regis Rodulfi III. Actum in Agauno. Feliciter.

Bibliographie

SCHIEFFER (Theodor), Die Urkunden der burgundischen Rudolfinger, Munich, 1977 (MGH Diplomata), p. 223-225, n° 78.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3760 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3760»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3760/. Date de mise à jour : 29/03/12.