Grenoble, AD Isère, 1 G 1

<< < / > >>

Numéro3759

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date25/02/1120(fiabilité :texte)

LieuValence(lat :Valentie)

DiocèseVienne

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireChapitre cathédral  de  VIENNE

Regeste

Calixte II, pape, confirme les privilèges et la primatie de l'église de Vienne sur celles de Bourges, Bordeaux, Auch, Narbonne, Aix et Embrun.

Fac-similé

Texte

l.1 CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS PETRO, DECANO, ET CANONICIS SIVE CLERICIS VIENNENSIS ECCLESIȨ TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM.
l.2 Etsi ecclesiarum omnium cura nobis ex apostolicȩ sedis administratione immineat, Viennesi tamen ecclesiȩ propensiori nos convenit caritatis studio providere. Ipsa enim primum, disponente
l.3 Deo, sollicitudini nostrȩ commissa est, et ad ejus regimen nos episcopalis gratiam consecrationis accepimus. Et communis igitur et singularis dilectionis debito incitati, matrem vestram filii in Christo
l.4 karissimi sanctam Viennensem ecclesiam diligere, honorare et beati Petri patrocinio decrevimus confovere. Omnem itaque dignitatem et omnem munitionem ac libertatem, quȩ vel per autentica predeces-
l.5-sorum nostrorum SILVESTRI, NYKOLAI, LEONIS, GREGORII, et ceterorum pontificum Romanorum privilegia vel per imperatorum, regum, principum et ceterorum fidelium largitionem eidem
l.6 ecclesiȩ concessa est, nos quoque, auctore Deo concedimus et presentis privilegii pagina confirmamus, ut videlicet super septem provincias primatum obtineat, super ipsam Viennensem, super
l.7 Bituricam, Burdegalam, Ausionem quȩ Novempopulana dicitur, super Narbonam, Aquas, Ebredunum, et in eis Viennensis archiepiscopus Romani pontificis vices agat, synodales
l.8 conventus indicat, et negotia ecclesiastica juste canoniceque diffiniat. Porro illa sex oppida vel civitates, Gratianopolis videlicet, Valentia, Dia, Albovivarium, Geneva, Maurienna,
l.9 in ejus tanquam in propriȩ metroplitanȩ obedientia et subjectione permaneant. Darentasiensis autem archiepiscopus, licet aliquibus habeatur ex apostolicȩ sedis liberalitate prelatus, Vien-
l.10-nensi archiepiscopo tanquam primati suo subjectus obediat. Sane in Salmoracensi archidiaconia consecrationes vel ordinationes, et quicquid ad pontificale officium pertinet, Viennensis
l.11 ecclesia preter alicujus inquietationem seu diminutionem habeat. Abbatia quoque Sancti Petri foras portam Vienne sita, et infra eandem urbem abbatiȩ Sancti Andreȩ, una monachorum, altera
l.12 sanctimonialium, abbatia Sancti Theuderii, et abbatia Sanctȩ Mariȩ de Bona valle, quȩ prestante Deo nostris sumptibus et nostris est fundata laboribus in jam sepedictȩ Viennensis ecclesiȩ jure
l.13 ac subjectione persistant. In ipsa etiam Romanensi ecclesia quamvis Romanȩ se faciat libertatis, visis tamen predecessorum nostrorum privilegiis et imperatorum preceptis, tam in secula-
l.14-ribus, quam et in regularibus clericis et canonicis inibi ordinatis vel ordinandis, pontifices Viennenses omnem habere decernimus potestatem. Similiter in ecclesia Beati Donati et Beati Valerii
l.15 et in ecclesia Beati Petri de Campania, et Beatȩ Mariȩ de Annonaico. Castra preterea quȩ per nos recuperata sunt vel acquisita, scilicet Pompeiacum, Saxeolum et castrum de Mala valle
l.16 Viennensi ecclesiȩ in perpetuum confirmamus. Cimiterium vero quod dominus predecessor noster sanctȩ memoriȩ PASCHALIS papa circa Beati Mauricii ecclesiam consecravit, liberum esse sancimus,
l.17 ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremȩ voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat, salvo nimirum propriȩ jure parochiȩ. Ad hȩc pro ampliori
l.18 Viennensis ecclesiȩ dilectione, ante Viennensem archiepsicopum per provinciam suam crucem deferri concedimus et Viennensem ecclesiam alicui subjacere legato, nisi cardinali vel alii
l.19 de Romana provincia qui a Romani pontificis latere dirigitur, prohibemus. Porro in ecclesiis quas in Viennensi episcopatu post assumptum apostolicȩ sedis ministerium consecravimus. Viennensis
l.20 archiepiscopus eandem ante quam habuerat interdicendi et ordinandi habeat potestatem. Sane infra claustri ambitum, ubi clericorum mansiones continentur, nullus omnino laicorum
l.21 deinceps habeat mansionem, aut assultum vel rapinam facere, seu corporalem cuilibet audeat injuriam irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrȩ
l.22 confirmationis vel concessionis paginam sciens, contra eam tenere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui
l.23 dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in
l.24 extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiȩ justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud
l.25 districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. Amen. AMEN. AMHN.
l.26 [rota] Ego Calixtus catholicȩ ȩcclesiȩ episcopus, ss. [benevalete].
l.27 Datum Valantie, V kalendas martii, indictione XIIIa, incarnationis Dominicȩ anno M°CoXXo, pontificatus autem domni CALIXTI, secundi pape anno secundo.
l.28 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6822.

ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, t. 1, p. 214-216, n° 145.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3759 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3759»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3759/. Date de mise à jour : 29/03/12.