Grenoble, AD Isère, 4 H 111

<< < / > >>

Numéro3757

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date31/10/1110(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseGrenoble

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche320   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurGuigo, comte d'ALBON, et Mathilde son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  NOTRE-DAME  de  CHALAIS

Regeste

Guigues, comte, confirme les donations qu'il a faites au monastère de Chalais.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Ego Guigo comes, et uxor mea regina nomine Mahel-
l.2-dis
l.2 donamus Domino Deo et beatȩ Mariȩ de Monte Chalesio, et fratribus ibidem Deo ser-
l.3-vientibus et successoribus eorum, in perpetuum terras quȩ sunt in circuitu predicte ȩcclesiȩ, sicut
l.4 descendit aqua usque as rochaz, ubi aqua versatur, et pergit per terminum sicut terra quȩ
l.5 fuit Aroldi de Combis dividit, et nepotis ipsius Armanni. Et deinde vadit
l.6 usque ad petram latam, ubi est terra de hominibus qui vocantur Terracenses, quam commuta-
l.7-vimus eis videlicet campum unum in Laschalms, et postea dedimus fratribus predictis,
l.8 et pergit per terram Aimonis de Monte Gelato quȩ fuit, quam terram commutavimus in loco
l.9 qui vocatur Racinis villa et dedimus predictis fratribus et tendit terminus usque ad Extrictos,
l.10 et est contra occidentem. De parte vero orientis, est terminus per unam combam quȩ vadit
l.11 usque ad rupem de Montem-Sancti-Martini, quam terram commutavit Joannes de Podio nepotibus
l.12 suis et nos postea dedimus predictis fratribus; De parte vero aquilonis est terminus per artam
l.13 viam quȩ vocatur Ad Extrictos, et pergit usque ad terminum qui vocatur Solet, sicuti aqua pendet
l.14 contra Roisam. Nos autem donamus predictas terras cum omnibus quȩ [in] eis sunt predictis fratribus, id [est]
l.15 silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, [arboribus fructiferis] vel infructiferis, sive
l.16 cum omnibus rebus quȩ in predicta terra continentur vel adhuc [contineri] possunt, per [alodium, ut]
l.17 predicti fratres serviant in predicto loco et successores eorum Deo patri filioque ejus et spiritu sancto, pro animabus nostris et parentum nostrorum et omnium fidelem Christianorum; et si quis predictos fratres inquie-
l.19-taverit vel ad eos ascenderit nisi pro salute animȩ suȩ vel utilitate predictorum fratrum vel de
l.20 silva que eis donamus, contra voluntatem illorum, acceperit, iram nostram habebit et insuper et XV
l.21 solidos, propter fractionem banni nostri, nobis persolvet. Qui vero hanc donationem nostram fideliter
l.22 tenuerit, benedictionem a Domino consequetur. Qui donationem autem nostram inquietaverit a Deo
l.23 patre filioque ejus et spiritu sancto et ab omnibus fidelibus episcopis as s[acerdotibus excommunicetur, nisi re-
l.24-sipuerit, et cum Juda tradit[ore in] inf[erno locum a]ccipiat. Facta ista carta II kalendas novembris
l.25 [anno incar]nationis dominice [mi]llesimo centesimo decimo anno pontificatus domni Hu-
l.26-gonis, episcopi Grat[ianopolitani, XXXo]. Signum Maheldis reginȩ, quȩ hanc donationem fieri [jussit et] laudavit. Sigillum Odol-
l.28-rici magistri. Sigillum Stephani Romani, Sigum Garini, [prioris]. Sinum Bernardi.
l.29 Sinum Petri Randani. Hanc donationem quam fecerunt Guigo comes et Maheldis re-
l.30-gina, uxor sua, donaverunt et laudaverunt similiter filii eorum Guigo Dalfinus et Umbertus.
l.31 Amatus scripsit.

Bibliographie

ROMAN (Jean-Charles), Les chartes de l'ordre de Chalais, 1101-1400, Ligugé-Paris, 1923 (Archives de la France monastique, vol. 24 et 25, p. 66-67, n° 2.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3757 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3757»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3757/. Date de mise à jour : 29/03/12.